라틴어 문장 검색

quidquid dixerit astrologus, credent a fonte relatum Hammonis, quoniam Delphis oracula cessant et genus humanum damnat caligo futuri, praecipuus tamen est horum, qui saepius exul, inde fides artis, sonuit si dextera ferro laevaque, si longe castrorum in carcere mansit, nemo mathematicus genium indemnatus habebit, sed qui paene perit, cui vix in Cyclada mitti contigit et parva tandem caruisse Seripho.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI278)
prodita laxabant portarum claustra tyrannis exulibus iuvenes ipsius consulis et quos magnum aliquid dubia pro libertate deceret, quod miraretur cum Coclite Mucius et quae imperii fines Tiberinum virgo natavit:
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII104)
dabit in laqueum vestigia noster perfidus et nigri patietur carceris uncum aut maris Aegaei rupem scopulosque frequentes exulibus magnis, poena gaudebis amara nominis invisi, tandemque fatebere laetus nec surdum nec Teresian quemquam esse deorum.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII98)
Boiorix rex in prima acie dimicans inpigre nec inultus occiditur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CIMBRICUM TEVTONICUM TIGURINUM 18:1)
Tum Marius iuvenis et Carbo consules quasi desperata victoria, ne inulti perirent, in antecessum sanguine senatus sibi parentabant, obsessaque curia sic de senatu quasi de carcere qui iugularentur educti.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 20:1)
Exul et profugus feralis illius tabulae, vir summae quidem sed calamitosae virtutis malis suis maria terrasque permiscuit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SERTORIANUM 2:1)
Lepidum divitiarum cupido, quarum spes erat ex perturbatione rei publicae, Antonium ultionis de his qui se hostem iudicassent, Caesarem inultus pater et manibus eius graves Cassius et Brutus agitabant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, TRIUMVIRATUS 2:1)
Caesar percussoribus patris contentus fuit, ideo ne, si inulta fuisset, etiam iusta eius caedes haberetur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, TRIUMVIRATUS 6:2)
Sed postea Tarquinius Demarati exulis Corinthii filius Priscus, quem quidam Lucumonem vocitatum ferunt, rex tertius ab Hostilio, quintus a Romulo, de Sabinis egit triumphum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 8:1)
— Moriemur inultae?
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, II. 2:8)
Exulibusne datur ducenda Lavinia Teucris?
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 7:5)
Multa gemens, ignominiam plagasque superbi Victoris, tum quos amisit inultus amores.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 10:2)
Non me, quicumque es, inulto Victor nec longum laetabere:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XII. 10:2)
Cumque superba foret Babylon spolianda tropaeis Ausoniis, umbraque erraret Crassus inulta, Bella geri placuit nullos habitura triumphos?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 1:2)
Atque aliquis, magno quaerens exempla timori, Non alios, inquit, motus tunc fata parabant, Cum post Teutonicos victor Libycosque triumphos Exsul limosa Marius caput abdidit ulva.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION