라틴어 문장 검색

Alget adhuc nudo clusa culina foco.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXVII7)
Ipse suas anser properavit laetus ad aras Et cecidit sanctis hostia parva focis.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXXI3)
Offensus variae tumidis terroribus aulae Privatos gaudet nunc habitare lares, Utque fuit quondam placidi conviva Molorchi, Sic voluit docti Vindicis esse deus.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XLIII7)
O dilecta deis, o magni Caesaris arbor, Ne metuas ferrum sacrilegosque focos.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXI9)
Natales mihi Martiae Kalendae, Lux formosior omnibus Kalendis, Qua mittunt mihi munus et puellae, Quinquagensima liba septimamque Vestris addimus hanc focis acerram.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXIV1)
In matutina nuper spectatus harena Mucius, inposuit qui sua membra focis, Si patiens durusque tibi fortisque videtur, Abderitanae pectora plebis habes.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXV1)
Quinte Caledonios Ovidi visure Britannos Et viridem Tethyn Oceanumque patrem, Ergo Numae colles et Nomentana relinquis Otia, nec retinet rusque focusque senem?
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XLIV1)
Non ingratus ager, focus perennis;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XLVII3)
iactamur in alto Urbis, et in sterili vita labore perit, Dura suburbani dum iugera pascimus agri Vicinosque tibi, sancte Quirine, lares.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LVIII4)
Sic lare perpetuo, sic turba sospite solus Flebilis in terra sit lapis iste tua.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXI3)
tepet igne maligno Hic focus, ingenti lumine lucet ibi;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XCVI4)
Sacra laresque Phrygum, quos Troiae maluit heres Quam rapere arsuras Laomedontis opes, Scriptus et aeterno nunc primum Iuppiter auro Et soror et summi filia tota patris, Et qui purpureis iam tertia nomina fastis, Iane, refers Nervae;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, IV1)
Quod Cosmi redolent alabastra focique deorum, Quod modo divitibus lapsa corona comis:
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, VIII5)
Nec toga nec focus est nec tritus cimice lectus Nec tibi de bibula sarta palude teges, Nec puer aut senior, nulla est ancilla nec infans, Nec sera nec clavis nec canis atque calix.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXXII1)
Heredem dominumque sui tumulive larisve Non alium mallet nec Maro nec Cicero.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XLVIII2)

SEARCH

MENU NAVIGATION