라틴어 문장 검색

alter propter perpetuam in populari ratione levitatem morte voluntaria se a severitate iudicum vindicavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 27장 1:5)
sed quia sunt in Atticis alia aliis meliora, videat ne ignoret et gradus et dissimilitudines et vim et varietatem Atticorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 82장 3:2)
Intellectum est, quid interesset inter levitatem contionatorum et animum vere popularem saluti populi consulentem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 9:6)
modo intellegatur, quae sit causarum distinctio ac dissimilitudo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 63:4)
ecce autem alii minuti et angusti aut omnia semper desperantes aut malivoli, invidi, difficiles, lucifugi, maledici, monstruosi, alii autem etiam amatoriis levitatibus dediti, alii petulantes, alii audaces, protervi, idem intemperantes et ignavi, numquam in sententia permanentes, quas ob causas in eorum vita nulla est intercapedo molestiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 79:1)
non enim hilaritate nec lascivia nec risu aut ioco, comite levitatis, saepe etiam tristes firmitate et constantia sunt beati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 84:6)
sit ista in Graecorum levitate perversitas, qui maledictis insectantur eos, a quibus de veritate dissentiunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 104:8)
et tamen est etiam aliqua cum his ipsis artibus sapientiae dissimilitudo, propterea quod in illis quae recte facta sunt non continent tamen omnes partes, e quibus constant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 31:4)
perturbationes autem nulla naturae vi commoventur, omniaque ea sunt opiniones ac iudicia levitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 45:4)
quanta autem ab illis varietas argumentorum ratione concludentium eorumque cum captiosis interrogationibus dissimilitudo!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 13:1)
sin ea non neglegemus neque tamen ad finem summi boni referemus, non multum ab Erilli levitate aberrabimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 55:5)
ita fit ut, quanta differentia est in principiis naturalibus, tanta sit in finibus bonorum malorumque dissimilitudo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 26:2)
quae autem natura moverentur, haec aut pondere deorsum aut levitate in sublime ferri, quorum neutrum astris contingeret propterea quod eorum motus in orbem circumque ferretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 44:3)
cuius opinionis levitas confutata a Cotta non desiderat orationem meam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 45:3)
haec et dicuntur et creduntur stultissime et plena sunt futtilitatis summaeque levitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 70:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION