라틴어 문장 검색

Lustratur urbs.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권20)
Omnisque humanis lustrata cruoribus arbos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:3)
nunc, transfuga vilis, Cum duce praelato terras atque aequora lustrat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:77)
Nec maris anfractus lustrandaque litora nobis, Sed recti fluctus soloque Aquilone secandi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:19)
Iuvat Emathiam non cernere terram, Et lustrare oculis campos sub clade latentes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:41)
Iam fune ligato Litoribus, lustrat vacuas Pompeius arenas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:33)
quae moenia trunci Lustrarunt cervice duces, ubi nomina tanta Obruit Euphrates, et nostra cadavera Tigris Detulit in terras, ac reddidit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:63)
Scilicet hoc animo terras atque aequora lustras, Necubi suppressus pereat gener?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:72)
spem vitae in limine clauso Ponit, et incerto lustrat vagus atria cursu:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:12)
Emendare meos, quos novit fama, libellos Et tibi permittis felicis carpere nugas, - Has, inquam, nugas, quibus aurem advertere totam Non aspernantur proceres urbisque forique, Quas et perpetui dignantur scrinia Sili Et repetit totiens facundo Regulus ore, Quique videt propius magni certamina Circi Laudat Aventinae vicinus Sura Dianae, Ipse etiam tanto dominus sub pondere rerum Non dedignatur bis terque revolvere Caesar.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXIV2)
Illic et oculis et animis sumus, Caesar, Adeoque mentes omnium tenes unus, Ut ipsa magni turba nesciat Circi, Utrumne currat Passerinus an Tigris.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, VII3)
Cum pars libri et maior et melior ad maiestatem sacri nominis tui alli- gata sit, meminerit non nisi religiosa purificatione lustratos accedere ad templa debere.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, poem pr7)
Dum te longa sacro venerantur gaudia Circo, Nemo quater missos currere sensit equos.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XI4)
Ille ego sum Scorpus, clamosi gloria Circi, Plausus, Roma, tui deliciaeque breves, Invida quem Lachesis raptum trieteride nona, Dum numerat palmas, credidit esse senem.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LIII1)
Dum tibi Niliacus portat crystalla cataplus, Accipe de circo pocula Flaminio.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXXIV1)

SEARCH

MENU NAVIGATION