라틴어 문장 검색

in quo, cum post multas preces ac lacrimas ad Dominum pro statu ecclesiae fusas ad quiescendum membra posuisset, atque obdormisset, apparuit ei beatissimus apostolorum princeps, et multo illum tempore secretae noctis flagellis artioribus afficiens sciscitabatur apostolica districtione, quare gregem, quem sibi ipse crediderat, relinqueret, uel cui pastorum oues Christi in medio luporum positas fugiens ipse dimitteret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VI.3)
His beati Petri flagellis simul ex exhortationibus animatus famulus Christi Laurentius mox mane facto uenit ad regem, et, retecto uestimento, quantis esset uerberibus laceratus, ostendit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VI.5)
cunctisque congaudentibus, ad ministerium, quod sollicitus exhibere solebat, quasi flagello probante castigatior, rediit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIX [XXXI]. 1:2)
Sic ergo evenit, ut qui in publico vix necessitate vesicae tunicam levet, idem in circo aliter non exuat, nisi totum pudorem in faciem omnium intentet,1 ut et qui filiae virginis ab omni spurco verbo aures tuetur, ipse eam in theatrum ad illas voces gesticulationesque deducat, et qui in plateis litem manu agentem aut compescit aut detestatur, idem in stadio gravioribus pugnis suffragium ferat, et qui ad cadaver hominis communi lege defuncti exhorret, idem in amphitheatro derosa et dissipata et in suo sanguine squalentia corpora patientissimis oculis desuper incumbat, immo qui propter homicidae poenam probandam ad spectaculum veniat, idem gladiatorem ad homicidium flagellis et virgis compellat invitum, et qui insigniori cuique homicidae leonem poscit, idem gladiatori atroci petat rudem et pilleum praemium conferat, illum vero confectum etiam oris spectaculo repetat, libentius recognoscens de proximo quem voluit occidere de longinquo, tanto durior, si non voluit.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 21장 1:3)
neve flagella s. p. flagella dicuntur summae arborum partes ab eo, quod ventorum crebros sustinent flatus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2994)
flagello virga quae sonat in morem flagelli.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 5791)
accincta flagello aut hoc dicit quod videmus, quia qui longo flagello utitur ut id post ictum in se revolvat necesse est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 5701)

SEARCH

MENU NAVIGATION