라틴어 문장 검색

Quibus rebus Micipsa tametsi initio laetus fuerat, existimans virtutem Iugurthae regno suo gloriae fore, tamen, postquam hominem adulescentem exacta sua aetate et parvis liberis magis magisque crescere intellegit, vehementer eo negotio permotus multa cum animo suo voluebat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 6장5)
Igitur imperator omnis fere res asperas per Iugurtham agere, in amicis habere, magis magisque eum in dies amplecti, quippe cuius neque consilium neque inceptum ullum frustra erat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 7장6)
Et primo rati humum aridam vento agitari, post ubi aequabilem manere et, sicuti acies movebatur, magis magisque appropinquare vident, cognita re properantes arma capiunt ac pro castris, sicuti imperabatur, consistunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 53장3)
magis magisque concussi labant convexa caeli;
(세네카, Thyestes 1014:1)
INTEREA Brettones fames sua praefata magis magisque adficiens, ac famam suae malitiae posteris diuturnam relinquens, multos eorum coegit uictas infestis praedonibus dare manus, alios uero numquam, quin potius confidentes in diuinum, ubi humanum cessabat auxilium, de ipsis montibus, speluncis, ac saltibus continue rebellabant;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIV.3)
Horum ergo consortio non solum a terrenis est munitus incursibus, uerum etiam ad caelestis exercitia uitae magis magisque succensus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 2:4)
Hic cum audiret eum ad ciuitatem Lugubaliam deuenisse, uenit ex more, cupiens salutaribus eius exhortationibus ad superna desideria magis magisque accendi.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVII [XXIX].7)
labente deinde paulatim discillina velut desidentis primo mores sequatur animo, deinde ut magis magisque lapsi sint, tum ire coeperint praecipites, done ad haec tempora quibus nec vitia nostra nee remedia pati possumus perventum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 11:2)
quidquid ab urbe longius proferrent arma, magis magisque in imbelles gentes eos prodire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 344:1)
quantum in altitudinem egrediebantur, magis magisque silvestria et pleraque invia loca excipiebant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 258:2)
Edepol ne istuc magis magisque metuo, quom verba audio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 7246)
Accessi igitur ad hunc senem, cui magis longevus usus quam ingenium vel memoria nomen comparaverat.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUANDO LAUDUNUM VENIT AD MAGISTRUM ANSELMUM 1:1)
Maxime vero clerici ac precipue scolares nostri intolerabilibus me lamentis et eiulatibus cruciabant, ut multo amplius ex eorum compassione quam ex vulneris lederer passione, et plus erubescentiam quam plagam sentirem, et pudore magis quam dolore affligerer.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PLAGA ILLA CORPORIS 1:2)
" Ex quo emuli nostri cotidie magis ac magis inflamabantur.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LIBRO THEOLOGIE SUE ET PERSECUTIONE QUAM INDE SUSTINUIT A CONDISCIPULIS 3:7)
qui libenter hoc audivit, gaudens se occasionem aliquam adipisci qua me opprimeret, utpote qui quanto ceteris turpius vivebat, magis me verebatur.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION