라틴어 문장 검색

quia ecce ego suscitabo pastorem in terra, qui perituram ovem non visitabit, dispersam non quaeret et contritam non sanabit et stantem non sustinebit et carnes pinguium comedet et ungulas earum confringet.
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장16)
Sed magis sunt vitiosa illa loca, quam ut uncius sanari possint.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 5:12)
Sed abite potius, Sirenes usque in exitium dulces, meisque eum Musis curandum sanandumque relinquite.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, II 2:5)
huius morbo prouidentia collatae pecuniae remedio medetur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:13)
Sanatis vulneribus arcessit omnis qui sibi pecunias expensas tulerant, acceptasque eas iubet referri;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 56:5)
Reliqua, quae ad eorum sanandas mentes pertinere arbitrabatur, commemorat.
(카이사르, 내란기, 1권 35:4)
Erant, qui censerent de tertia vigilia in castra Cornelia recedendum, ut maiore spatio temporis interiecto militum mentes sanarentur, simul, si quid gravius accidisset, magna multitudine navium et tutius et facilius in Siciliam receptus daretur.
(카이사르, 내란기, 2권 30:4)
Ad hunc modum distributis legionibus facillime inopiae frumentariae sese mederi posse existimavit.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 24장6)
Id tamen se celeriter maioribus commodis sanaturum.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 29장5)
Ipse reliquas civitates adit, obsides plures imperat, timentes omnium animos consolatione sanat.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 39장2)
quos tamen Homerus non in pestilentia neque in variis generibus morborum aliquid adtulisse auxilii, sed tantummodo ferro et medicamentis mederi solitos esse proposuit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium6)
Primoque medendi scientia sapientiae pars habebatur, ut et morborum curatio et rerum naturae contemplatio sub iisdem auctoribus nata sit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium12)
Iisdemque temporibus in tres partes medicina diducta est, ut una esset quae victu, altera quae medicamentis, tertia quae manu mederetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium17)
Sic in duas partes ea quoque, quae victu curat, medicina divisa est, aliis rationalem artem, aliis usum tantum sibi vindicantibus, nullo vero quicquam post eos, qui supra comprehensi sunt, agitante, nisi quod acceperat, donec Asclepiades medendi rationem ex magna parte mutavit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium22)
Quoniam autem ex tribus medicinae partibus ut difficillima, sic etiam clarissima est ea, quae morbis medetur, ante omnia de hac dicendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium25)

SEARCH

MENU NAVIGATION