라틴어 문장 검색

purpura viri utemur, praetextati in magistratibus, in sacerdotiis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 90:1)
de Formianis Fundanisque municipibus et Arpinatibus C. Valerius Tappo tribunus plebis promulgavit ut iis suffragii latio - nam antea sine suffragio habuerant civitatem - esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 433:2)
Q. Fulvius M. F. in locum eius triumvir cooptatus, tum praetextatus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 504:2)
filii quattuor togas viriles habent, duo praetextati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 354:2)
quos praetextatos curru vehi cum patre, sibi ipsos similis destinantis triumphos, oportuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 497:1)
tunc is moratus non est, sed statim rationibus doctissime quaesitis secundum mare mercatus est possessionem loco salubri ab senatuque populoque Romano petit, ut liceret transferre oppidum, constituitque moenia et areas divisit nummoque sestertio singulis municipibus mancipio dedit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장47)
Quotus enim fere nostrum est, qui, cum ex colonia populi Romani sit, non se municipem esse et suos municipes esse dicat, quod est a ratione et a veritate longe aversum?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIII 3:1)
Eique puero postea cognomentum honoris gratia decreto inditum Praetextatus, ob tacendi loquendique in praetextata aetate prudentiam.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 25:2)
Hoc quidem, inquit, iam ferre non possum, quod Praetextatus noster in ingenii sui pompam et ostentationem loquendi vel paulo ante honori alicuius dei adsignari voluit quod servi cum dominis vescerentur, quasi vero curent divina de servis aut sapiens quisquam domi suae contumeliam tam foedae societatis admittat, vel nunc Sigillaria, quae lusum reptanti adhuc infantiae oscillis fictilibus praebent, temptat officio religionis ascribere, et quia princeps religiosorum putatur, nonnulla iam et superstitionis admiscet, quasi vero nobis fas non sit Praetextato aliquando non credere.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION