라틴어 문장 검색

si in pulmonem, praeter sternutamenta et tussim, est etiam capitis gravitas, lassitudo, sitis, aestus, biliosa urina.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, CAPUT V [2]. De destillatione ae gravedine. 1:6)
Interdum vel ex nimia inflammatione, vel ob aestus immodicos, vel ob nimia frigora, vel quia nimis vulnus adstrictum est, vel quia corpus aut senile, aut mali habitus est, cancer occupat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 72:5)
Quod demonstrasse dicitur casus cujusdam pueri, qui quum ab hac ictus esset, et partim ob ipsum vulnus, partim ob immodicos aestus siti premeretur, ac locis siccis alium humorem non reperiret, acetum, quod forte secum habebat, ebibit, et liberatus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 15:3)
atque is ipse medius, jam fractis aestibus, nondum ortis frigoribus.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 11:7)
Hauserat insolitos promissae virginis ignes Augustus primoque rudis flagraverat aestu;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:1)
pelagi sub fluctibus ibat Carpathiis Triton obluctantemque petebat Cymothoën.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:85)
si pelagi fluctus, Libyae si discis harenas, Eutropii numerabis eros.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:20)
et cum se rapido fessam proiecerat aestu, patricius roseis pavonum ventilat alis.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:68)
sed vereor, teneant ne te Tritones in alto lascivas doctum fallere Nereidas, aut idem cupiant pelago te mergere venti, Gildonis nuper qui tenuere fugam.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:48)
Mitior alternum Zephyri iam bruma teporem senserat et primi laxabant germina flores, iamque iter in gremio pacis sollemne parabant ad muros, Ancyra, tuos, auctore repertum Eutropio, pelagi ne taedia longa subirent, sed vaga lascivis flueret discursibus aestas:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:59)
Icarium pelagus Mycalaeaque litora iuncti Marsya Maeanderque petunt;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:163)
longe spectari e puppibus urbes accensas, lucere fretum ventoque citatas omnibus in pelago velis haerere favillas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:273)
"Quid magne moraris Iuppiter avulso nexu pelagique solutis legibus iratum populis inmittere fratrem?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:85)
ille licet sese praetentis Syrtibus armet oppositoque Atlante tegat, licet arva referta anguibus et solis medios obiecerit aestus:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:206)
decuit pridem complere biremes et pelagi superare moras.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:246)

SEARCH

MENU NAVIGATION