라틴어 문장 검색

Non ansae veterum Corinthiorum, Nec crus compede lubricum decenni, Nec ruptae recutita colla mulae, Nec quae Flaminiam secant salebrae, Nec qui litoribus nitent lapilli, Nec Tusca ligo vinea politus, Nec pallens toga mortui tribulis, Nec pigri rota quassa mulionis, Nec rasum cavea latus visontis, Nec dens iam senior ferocis apri.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LVII2)
Multum, crede mihi, refert, a fonte bibatur Quae fluit, an pigro quae stupet unda lacu.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XCIX6)
'Pigra per hunc fugies ingratae flumina Lethes Et meliore tui parte superstes eris.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, II7)
His vos, si tamen expedit roganti, Annos addite bis precor novenos, Ut nondum nimia piger senecta, Sed vitae tribus areis peractis Lucos Elysiae petam puellae.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXIV2)
Civis non Syriaeve Parthiaeve, Nec de Cappadocis eques catastis, Sed de plebe Remi Numaeque verna, Iucundus, probus, innocens amicus, Lingua doctus utraque, cuius unum est, Sed magnum vitium, quod est poeta, Pullo Mevius alget in cucullo, Cocco mulio fulget Incitatus.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXVI2)
Ut sodales Paucos, sed veteres et ante brumas Triginta mihi quattuorque visos Ipsa protinus a via salutes Et nostrum admoneas subinde Flavum, Iucundos mihi nec laboriosos Secessus pretio paret salubri, Qui pigrum faciant tuum parentem.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, CIV4)
Hypne, quid expectas, piger?
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXXVI4)
Et aestuantem basiant et algentem, Et nuptiale basium reservantem.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XCVIII4)
Hic pigri colimus labore dulci Boterdum Plateamque - Celtiberis Haec sunt nomina crassiora terris - :
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XVIII4)
Hoc nemus, hi fontes, haec textilis umbra supini Palmitis, hoc riguae ductile flumen aquae, Prataque nec bifero cessura rosaria Paesto, Quodque viret Iani mense nec alget holus, Quaeque natat clusis anguilla domestica lymphis, Quaeque gerit similes candida turris aves, Munera sunt dominae:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXXI1)
Libras quattuor aut duas amico Algentemque togam brevemque laenam, Interdum aureolos manu crepantis, Possint ducere qui duas Kalendas, Quod nemo, nisi tu, Labulle, donas, Non es, crede mihi, bonus.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXXVI1)
Numerare pigri damna quis potest somni?
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LVII6)
Antiqui rex magne poli mundique prioris, Sub quo pigra quies nec labor ullus erat, Nec regale nimis fulmen nec fulmine digni, Scissa nec ad Manes, sed sibi dives humus:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXII1)
Non sum ego causidicus, nec amaris litibus aptus, Sed piger et senior Pieridumque comes;
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXVIII2)
Lacte mero pastum pigrae mihi matris alumnum Ponat, et Aetolo de sue dives edat.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, XLI Porcellus lactans1)

SEARCH

MENU NAVIGATION