라틴어 문장 검색

Metellum enim multi filii filiae nepotes neptes in rogum inposuerunt, Priamum tanta progenie orbatum, cum in aram confugisset, hostilis manus interemit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 84:4)
"progenies terrae?"
(페르시우스, 풍자, satire 638)
Non sum quidem Solis progenies, nec mea mater, dum placet, labentis mundi cursum detinuit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 127:14)
Funera conciliant miseros, orbique parentes coniungunt gemitus et facit hora pares.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 19:3)
Nam fodere terram quod vides cotidie Aprum insidiosum, quercum vult evertere, Ut nostram in plano facile progeniem opprimat.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aquila, feles, et aper.7)
Namque orbam nato simul et privatam viro Miserandam potius quam damnandam existimo.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta21)
praeterea non esse satis honestum donare et locupleti et orbo;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 1 3:2)
alii fictum ingratum immemorem loquuntur, seque ipsos dum insectantur illum turpissimis confessionibus produnt, ut qui de patre avo proavo quasi de orbo querantur;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 3:2)
Modo designatus aedilis, recens maritus recens pater intactum honorem, orbam matrem, viduam uxorem, filiam pupillam ignaram patris reliquit:
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 23 8:1)
Squalidus orba fide pectora carcer habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 233)
Si Venus Aenean gravida temerasset in alvo, Caesaribus tellus orba futura fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 147)
turpiter his emitur spes mortis et orba senectus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 16:2)
at, puto, cum requies medicinaque publica curae somnus adest, solitis nox venit orba malis, somnia me terrent veros imitantia casus, et vigilant sensus in mea damna mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 219)
neve fretum laudes terra magis, aequora semper ventorum rabie solibus orba tument.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 323)
Regia progenies, cui nobilitatis origo nomen in Eumolpi pervenit usque, Coty, fama loquax vestras si iam pervenit ad auris, me tibi finitimi parte iacere soli, supplicis exaudi, iuvenum mitissime, vocem, quamque potes, profugo (nam potes) adfer opem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 91)

SEARCH

MENU NAVIGATION