라틴어 문장 검색

ante omnes de provocatione adversus magistratus ad populum sacrandoque cum bonis capite eius qui regni occupandi consilia inisset gratae in volgus leges fuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 79:1)
neque enim, ut in consulibus qui pari potestate essent, alterius auxilium, neque provocatio erat neque ullum usquam nisi in cura parendi auxilium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 194:2)
ille cum a lictoribus iam traheretur, provocavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 290:2)
nec cessisset provocationi consul, quia non dubium erat populi iudicium, nisi aegre victa pertinacia foret consilio magis et auctoritate principum quam populi clamore;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 290:3)
cum staret tacitus et circa eum aliquot hominum, ne forte violaretur, constitisset globus, lictorem ad eum consules mittunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 304:3)
quo repulso tum vero indignum facinus esse clamitantes qui patrum consulibus aderant, devolant de tribunali ut lictori auxilio essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 305:1)
sed ab lictore, nihil aliud quam prendere prohibito, cum conversus in patres impetus esset, consulum intercursu rixa sedata est, in qua tamen sine lapide, sine telo plus clamoris atque irarum quam iniuriae fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 306:1)
id adeo malum ex provocatione natum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 312:1)
agedum, inquit, dictatorem, a quo provocatio non est, creemus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 313:1)
plebes etsi adversus se creatum dictatorem videbat, tamen cum provocationem fratris lege haberet, nihil ex ea familia triste nec superbum timebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 320:2)
quattuor et viginti lictores apparere consulibus et eos ipsos plebis homines;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 606:2)
his vocibus alii alios cum incitassent, ad Voleronem Publilium, de plebe hominem, quia, quod ordines duxisset, negaret se militem fieri debere, lictor missus est a consulibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 607:1)
quo ferocius clamitabat, eo infestius circumscindere et spoliare lictor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 608:4)
tum Volero et praevalens ipse et adiuvantibus advocatis repulso lictore, ubi indignantium pro se acerrimus erat clamor, eo se in turbam confertissimam recipit clamitans:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 609:1)
violatis lictoribus, fascibus fractis e foro in curiam compelluntur, incerti quatenus Volero exerceret victoriam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 612:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION