라틴어 문장 검색

Gentiles quamvis usquequaque adunati in tot millibus, ut audistis, superveniant, nullis aggravati laboribus, nec longo itinere a terra sua egressi et fatigati, et jam usque Barich civitatem profecti, tamen non est difficile in manu Dei tot millia concludi, et a vestris paucis copiis consumi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 120:8)
Boemundus, qui per juga rupium, solis ibicibus pervia elapsus cum caeteris comparibus ad societatem gratia Dei salvus redierat, in eodem sanguinis opere atrociter desudans, socios commonet et consolatur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 130:12)
Sed nunc [0567A] veritatem ex ore vestro novimus, quomodo invidia et avaritia, non Dei gratia, hos Boemundus persequitur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 114:9)
Caeteri vero fratres et comprimores per omnia aedificia domorum extra et infra hospitandi gratia divisi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 118:6)
Audientes ergo Christiani peregrini quomodo tantus princeps aegrotaret, gravi moerore et luctu concussi sunt, crebro visitandi gratia ad eum venientes:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 38:1)
Et ideo clementiam tuam super hoc precaturi convenimus, quatenus tua gratia et conductu Jerusalem pacifice possimus ascendere, adorare et reverti.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 2:5)
donec tandem die quadam visa opportunitate suae malitiae in falsa fide ab eodem Bothero coenandi gratia invitatus, fraude et absconditis in domo insidiis circumventus, ab illius complicibus [0663A] interemptus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 34:2)
Quod quamvis injustum sit, ut haec fiat altercatio, nisi ex canonum decreto et sententia alter eorum fuerit condemnatus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 116:3)
In eadem vero civitate quidam de exercitu Christianorum hospitalitatis gratia moram facientes, ad quadraginta capti et decollati sunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 30:5)
Cum ipsi magnum quamvis aliquid acceperunt atque et a se aut postulariaut expectari, aliquid suscipientur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 40:5)
Item ipso in anno secundo regis Baldewini secundi [0716B] in Sabbato sancto ejusdem resurrectionis, qua Godefridus et praedicti milites in crastino sunt ab Idumaeis trucidati, quando jugis de coelo gratia Dei ad corroborandam fidem Dominicae resurrectionis, in lampade olei in sepulcro Dominico reposita, flammam in momento suscitat ad incendendum hac nocte paschalem cereum, quidam peregrini circiter septingenti qui, adorato Domino Jesu ante sepulcrum ipsius venerabile, et qui, viso miraculo ignis coelitus accensi, in gaudio et hilari corde a Jerusalem descenderant ut fluenta Jordanis visitarent juxta ritum fidelium, ubi jam a montanis usque ad castellum Cuschet et de Burgewins processissent in solitudinis loco, ecce Sarraceni de Sur et Ascalone [0716C] adsunt, armis fortissime peregrinos incurrentes et cum eis praelia conserentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 66:1)
Dixit enim quidam philosophus, "Accipe puellamin uxorem, quamvis sit vetula."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 99:9)
Quamvis enim plena sit, dum te inanem videbo, divitem non reputabo.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 46:5)
Rebus et in multis ars adiuvat offitiumque, Pauper sepe suo pascitur officio, Et quamvis iusta sedatur principi sua.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 9:5)
Ait enimCato, Excerce studium, quamvis perceperit arte:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 9:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION