라틴어 문장 검색

Ante nec hirsuti torrebant farra coloni, Nec notum terris area nomen erat, Sed glandem quercus, oracula prima, ferebant;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 105)
haec tibi non hominem, sed quercus crede Pelasgas dicere:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 70:3)
tum quoque, cum solem nondum prohibebat et imbrem tegula, sed quercus tecta cibumque dabat, in nemore atque antris, non sub Iove, iuncta voluptas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 86:2)
nec platanus, nisi sera, potest obsistere Phoebo, et laedunt nudos prata novella pedes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 101:3)
bene erat iam glande reperta, duraque magnificas quercus habebat opes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권272)
quod superest illis, tertius ipse tenet, state Palatinae laurus, praetextaque quercu stet domus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권650)
summa virent pinu, cetera quercus habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권235)
postibus Augustis eadem fidissima custos ante fores stabis mediamque tuebere quercum, utque meum intonsis caput est iuvenale capillis, tu quoque perpetuos semper gere frondis honores."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 55:4)
sed leve vulnus erat, quia se retrahebat ab ictu laesaque colla dabat retro plagamque sedere cedendo arcebat nec longius ire sinebat, donec Agenorides coniectum in guttura ferrum usque sequens pressit, dum retro quercus eunti obstitit, et fixa est pariter cum robore cervix.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 9:6)
Forte fuit iuxta patulis rarissima ramis sacra Iovi quercus de semine Dodonaeo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 51:1)
Intremuit ramisque sonum sine flamine motis alta dedit quercus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 51:4)
ante oculos eadem mihi quercus adesse et ramos totidem totidemque animalia ramis ferre suis visa est pariterque tremiscere motu graniferumque agmen subiectis spargere in arvis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 53:2)
Quoque minus dubites, tiliae contermina quercus collibus est Phrygiis modico circumdata muro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 64:3)
Stabat in his ingens annoso robore quercus, una nemus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 76:4)
Dixit, et obliquos dum telum librat in ictus, contremuit gemitumque dedit Deoia quercus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 78:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION