라틴어 문장 검색

eloquentur aliquid, quod tu magni animi putes, sicut C. Caesar, qui iratus caelo, quod obstreperetur pantomimis, quos imitabatur studiosius quam spectabat, quodque comessatio sua fulminibus terreretur - prorsus parum certis - ad pugnam vocavit Iovem et quidem sine missione, Homericum illum exclamans versum :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 131:1)
Captus a piratis scripsit de redemptione;
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Archipiratae filia.1)
a piratis captus scripsit patri de redemptione;
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., a piratis tyrannicida dimissus.3)
euntibus occurrit pater, dixit sero se aurum ad redemptionem tulisse, filium crucifixum esse.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Cavete Proditorem.5)
parate exulibus terram, capiendis redemptionem, viaticum peregrinaturis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 6:4)
consul educto in aestiva milite, dum quietos Samnites habebat, exercitum purgare missionibus turbulentorum hominum instituit, aliis emerita dicendo stipendia esse, alios graves iam aetate aut viribus parum validos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 441:1)
et qui nullam antea pactionem auribus admiserat, tum demum agi secum est passus de redemptione liberorum capitum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 257:1)
cum captivis redemptio negabatur, nos vulgo homines laudabant quod rei publicae nos reservassemus, quod ad consulem Venusiam redissemus et speciem iusti exercitus fecissemus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 81:2)
ad conloquium de redemptione eius missis medius maxime atque utrisque opportunus locus ad portum Trogilorum, propter turrim quam vocant Galeagram, est visus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 349:1)
si supplemento opus esset, suppleret de legionibus quibus P. Cornelius pro praetore in Sicilia praeesset, dum ne quem militem legeret ex eo numero quibus senatus missionem reditumque in patriam negasset ante belli finem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 8:1)
consul causam postulandae missionis probabilem, si modeste peteretur, videri dixit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 30:1)
itaque si manere ad signa et dicto parere velint, se de missione eorum ad senatum scripturum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 31:1)
octo legiones praeter exercitum veterem qui in Liguribus in spe propinqua missionis erat eo anno esse placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 435:2)
deinde saepius dando et modo volneribus tenus, modo sine missione, etiam familiare oculis gratumque id spectaculum fecit, et armorum studium plerisque iuvenum accendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 236:1)
et quorum ante emerita stipendia gratiosa missio sibi visa esset, eos milites fieri iussuros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 159:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION