라틴어 문장 검색

Orta ex his laetitia et omnibus in censorium risum remissis ac retractantibus quae a singulis antiquae festivitatis sapore prolata sunt, Symmachus ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 16:1)
Secuto omnium risu dispensatorem Caesar vocavit et sestertia centum milia numerare Graeculo iussit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 31:8)
Heredis fletus sub persona risus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 11:6)
Ἐπιτίμησις, quae est obiurgatio, habet et ipsa pathos, id est, cum obiecta isdem verbis refutamus:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 24:1)
quos, sicut praesens sensus ostendit, non solum neglectui verum etiam risui habere iam coepimus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 5:3)
Nonne, si quis aut inter Phaeacas aut apud Poenos sermones de sapientia erutos convivalibus fabulis miscuisset, et gratiam illis coetibus aptam perderet et in se risum plane iustum moveret?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 14:3)
maxime quia dicta huiusmodi risum praestantibus movent, quo velut adsensus genere confirmatur iniuria.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 5:2)
ut Plato vester, dum nec anatomica quae medicinae propria est abstinet, risum de se posteris tradidit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 1:4)
Quare si speculo mihique credis, Debes non aliter timere risum, Quam ventum Spanius manumque Priscus, Quam cretata timet Fabulla nimbum, Cerussata timet Sabella solem.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XLI5)
Mimos ridiculi Philistionis Et convivia nequiora vita Et quidquid lepida procacitate Laxat perspicuo labella risu.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XLI7)
namque hoc nec inutile dicit Symmachus et risum res movet ista simul:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XVIII7)
O quantos risus pariter spectata movebit Cum Palatina nostra lacerna toga!
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXVIII11)
Nos transeuntis risus excitat turbae, Et ad cubilest Roma.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LVII9)
nunc enim nullam poenam sentiunt, nisi forte obiurgationis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1363)
Ennius Iuppiter hic risit tempestatesque serenae riserunt omnes risu Iovis omnipotentis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2545)

SEARCH

MENU NAVIGATION