라틴어 문장 검색

fanum est apud nos Proserpinae, de cuius sanctitate templi credo aliquam famam ad vos pervenisse Pyrrhi bello, qui cum ex Sicilia rediens Locros classe praeterveheretur, inter alia foeda quae propter fidem erga vos in civitatem nostram facinora edidit, thensauros quoque Proserpinae intactos ad eam diem spoliavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 248:1)
Vetus regia lex, simul cum ipsa urbe nata aut, quod secundum est, ab decemviris ad condenda iura creatis in duodecim tabulis scripta, sine qua cum maiores nostri non existimarint decus matronale servari posse, nobis quoque verendum sit ne cum ea pudorem sanctitatemque feminarum abrogemus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 76:3)
quem priusquam complecteretur, caput centurionis ante pedes eius abiecit, mirantique cuiusnam id caput hominis aut quod id facinus haudquaquam mulieris esset, et iniuriam corporis et ultionem violatae per vim pudicitiae confessa viro est aliaque, ut traditur, sanctitate et gravitate vitae huius matronalis facinoris decus ad ultimum conservavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 303:2)
sanctitas templi insulaeque inviolatos praestabat omnes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 356:1)
cum creditae sanctitati adsentirentur omnes, cur igitur inquit polluit eam homicida, sanguine regis Eumenis violavit, et cum omnis praefatio sacrorum eos quibus non sint purae manus sacris arceat, vos penetralia vestra contaminari cruento latronis corpore sinetis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 47:1)
Pignera sanctitatis vestrae, praecipue ipsam sanctitate praecipuam debito vestris meritis officio dilectione domini salutamus.
(아우구스티누스, 편지들, 37. (A. D. 413 Epist. CL) Dominarum Honore Dignissimis Merito Inlustribus et Praestantissima Filiabus Probae et Iuli An Ae Augustinus In Domino salutem15)
Haec propterea scripsi, ut, si tuae sanctitati iam non sunt necessaria, sive quod plura ipse huius modi cogites atque utiliora sive quod tuae sanctitati medicina ista non opus sit, mala tamen mea nota sint tibi sciasque, unde pro mea infirmitate deum rogare digneris.
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION