라틴어 문장 검색

eorum autem inventiones reliquerunt inque sollertia acuminibusque fuerunt magnis, qui ab ipsa natione Chaldaeorum profluxerunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 6장4)
Transfertur nunc cogitatio scripturae ad rationem non inutilem sed summa sollertia a maioribus traditam, qua in via raeda sedentes vel mari navigantes scire possimus, quot milia numero itineris fecerimus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 9장1)
Tunc Rhodii Diogneti sollertia liberati bello publice gratias egerunt honoribusque omnibus eum et ornamentis exornaverunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장32)
ita eae [victoriae civitatum] non machinis, sed contra machinarum rationem architectorum sollertia sunt liberatae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장50)
at qui non minore studio et ingenio sollertiaque fuerunt nobilibus et humili fortuna civibus non minus egregie perfecta fecerunt opera, nullam memoriam sunt adsecuti, quod hi non ab industria neque artis sollertia sed a felicitate fuerunt deserti, ut Hegias Atheniensis, Chion Corinthius, Myagrus Phocaeus, Pharax Ephesius, Boedas Byzantius etiamque alii plures.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 머리말8)
Nam aequabilitas quidem iuris, quam amplexantur liberi populi, neque servari potest (ipsi enim populi, quamvis soluti ecfrenatique sint, praecipue multis multa tribuunt, et est in ipsis magnus dilectus hominum et dignitatum), eaque, quae appellatur aequabilitas, iniquissima est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 88:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION