라틴어 문장 검색

Vides, quemadmodum extrema quoque mancipia, ubi illis stimulos adegit dolor, excitentur et intentissimas custodias fallant ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 25:1)
Quod potest brevis obstinatio animi aliquo stimulo excitata, quanto magis virtus, quae non ex impetu nec subito, sed aequaliter valet, cui perpetuum robur est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 20:4)
Sollicitudo nos in nostra purpura versat et acerrimis excitat stimulis;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 41:3)
Deest illis oratorius vigor stimulique, quos quaeris, et subiti ictus sententiarum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 8:4)
flammae medullas et cor exurunt meum, mixtus dolori subdidit stimulos timor, invidia pulsat pectus;
(세네카, 아가멤논 3:17)
Quid me furoris incitam stimulis novi quid mentis inopem, sacra Parnasi iuga, rapitis?
(세네카, 아가멤논 13:4)
Cui magis stimulos addimus ?
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 92:3)
Nisi hoc ita iudicamus, excusationem damus liberis et illos segniores ad referendam gratiam facimus, quibus stimulos adicere debemus et dicere :
(세네카, 행복론, Liber III 166:3)
Nam quemadmodum non est magni animi, qui de alieno liberalis est, sed ille, qui, quod alteri donat, sibi detrahit, ita clementem vocabo non in aheno dolore facilem, sed eum, qui, cum suis stimulis exagitetur, non prosilit, qui intellegit magni animi esse iniurias in summa potentia pati nec quicquam esse gloriosius principe impune laeso.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 124:1)
Non paupertatis metu, non divitiarum cura, non libidinis per voluptatem animos carpentis stimulis incessitur;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 114:2)
Extollit animos et incitat, nec quicquam sine illa magnificum in bello fortitudo gerit, nisi hinc flamma subdita est et hic stimulus peragitavit misitque in pericula audaces.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 39:2)
Quid autem times, ne parum magnus illi stimulus etiam sine ira pietas sit ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 71:4)
aliquando simulanda, si segnes audientium animi concitandi sunt, sicut tarde consurgentis ad cursum equos stimulis facibusque subditis excitamus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 75:2)
itaque sic inter utrumque regendus est, ut modo frenis utamur modo stimulis.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 109:3)
Nolite, obsecro vos, expavescere ista, quae dii immortales velut stimulos admovent animis :
(세네카, De Providentia, book 1 42:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION