라틴어 문장 검색

confecto quippe annorum numero, ubi mors propinquet, suis in terris struere nidum eique vim genitalem adfundere ex qua fetum oriri;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 28장10)
Verum inclinatio populi supererat ex memoria Germanici, cuius illa reliqua suboles virilis;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 12장1)
biformis hominum partus et suis fetum editum cui accipitrum ungues inessent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 64장4)
Eodem anno Ruminalem arborem in comitio, quae octingentos et triginta ante annos Remi Romulique infantiam texerat, mortuis ramalibus et arescente trunco deminutam prodigii loco habitum est, donec in novos fetus revivesceret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 58장1)
malle populum Romanum tibicinis Aegyptii subolem imperatorio fastigio induci?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 61장12)
eligebatur autem maior aliqua natu propinqua, cuius probatis spectatisque moribus omnis eiusdem familiae suboles committeretur;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 28장 5:1)
Pompei et M. Crassi subolem in penatis meos adsciscere, et tibi insigne Sulpiciae ac Lutatiae decora nobilitati tuae adiecisse:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 15장3)
ego sicut inclitas quondam urbis igne caelesti flagrasse concesserim, ita halitu lacus infici terram, corrumpi superfusum spiritum, eoque fetus segetum et autumni putrescere reor, solo caeloque iuxta gravi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 7장4)
ac necubi aut honestorum deficeret copia aut multitudinis suboles, equestrem militiam petentis etiam ex commendatione publica cuiusque oppidi ordinabat, at iis, qui e plebe regiones sibi reuisenti filios filiasue approbarent, singula nummorum milia pro singulis diuidebat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 46장 1:2)
sed laetum eum atque fidentem et subole et disciplina domus Fortuna destituit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 65장 1:1)
ex ea continuo enata suboles adeo in paucis diebus adoleuit, ut non aequiperaret modo matricem, uerum et obtegeret frequentareturque columbarum nidis, quamuis id auium genus duram et asperam frondem maxime uitet.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 11:2)
cumque nutriri alitem, pangi ramulum placuisset, tanta pullorum suboles prouenit, ut hodieque ea uilla 'ad Gallinas' uocetur, tale uero lauretum, ut triumphaturi Caesares inde laureas decerperent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 1장 1:4)
"Matrem meam, duas filias, Ochum in spem huius imperii genitum, principes, illam subolem regiae stirpis, duces vestros reorum instar vinctos habet:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 14장 10:40)
Inde Bagistanen ingressus est, regionem opulentam et abundantem arborum amoeno et fecundo fetu ceterisque ad vitae non usum modo, verum etiam delectationem pertinentibus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:41)
"Digna prorsus est suboles,"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 6장 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION