라틴어 문장 검색

eadem ratione ictu scorpionis exanimato alteri successit tertius et tertio quartus, nec prius ille est a propugnatoribus vacuus relictus locus quam restincto aggere atque omni ex parte summotis hostibus finis est pugnandi factus.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 25장4)
Omnia experti Galli, quod res nulla successerat, postero die consilium ceperunt ex oppido profugere hortante et iubente Vercingetorige.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 26장1)
Medio fere itinere equites a Fabio missi, quanto res in periculo fuerit, exponunt. Summis copiis castra oppugnata demonstrant, cum crebro integri defessis succederent nostrosque assiduo labore defatigarent, quibus propter magnitudinem castrorum perpetuo esset isdem in vallo permanendum.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 41장2)
Dum longius ab munitione aberant Galli, plus multitudine telorum proficiebant; posteaquam propius successerunt, aut se stimulis inopinantes induebant aut in scrobes delati transfodiebantur aut ex vallo ac turribus traiecti pilis muralibus interibant.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 82장1)
Alii tela coniciunt, alii testudine facta subeunt; defatigatis in vicem integri succedunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 85장5)
Confligit audacius equitatus hostium succedentibus sibi peditibus, qui toto agmine subsistentes equitibus suis contra nostros ferunt auxilium. Fit proelium acri certamine.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 29장3)
Oppidani enim loco superiore decurrunt et eminus sine periculo proeliantur multosque pertinaciter succedentes vulnerant; non deterrentur tamen milites nostri vineas proferre et labore atque operibus locorum vincere difficultates.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 42장3)
Et in Apulia captae sunt multae civitates, et loca quae, erant Graecorum, et imperatoris Michelis, cui hoc anno successit Costantinus.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1042 2:3)
Drogo interficitur in Apulia, et succedit Humphredus.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1051 7:1)
Moritur Theodora Augusta, et succedit Michael, qui dictus est Stratonicus.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1056 12:3)
Romanus Imperator deponitur, et excoecatur, et succedit Michael Ducas filius Constantini.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1071 25:3)
Succedit Roberto Rogerius filius eius Pater Willelmi III Ducis Apuliae, qui nunc feliciter ducatur.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1085 34:6)
o patrui germen, cui nominis heres successi, sublime decus torrentis Hiberi, stirpe soror, pietate parens, tibi creditus infans inque tuo crevi gremio, partuque remoto tu potius Flaccilla mihi.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:20)
quae pignora tantis succedent opibus?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:130)
invectae Rhodani Tiberina per ostia classes Cinyphiisque ferax Araris successit aristis.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:246)

SEARCH

MENU NAVIGATION