라틴어 문장 검색

Et cum Sebastiano auctore quidam protinus eundum ad certamen urgerent, Victor nomine (magister equitum) Sarmata sed cunctator et cautus, eadem sentientibus multis, imperii socium exspectari censebat, ut incrementis exercitus Gallicani adscitis, opprimeretur levius tumor barbaricus flammans.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 12장 6:1)
a reliquo equitatu desertum, multitudine hostili urgente, ac si ruina aggeris magni, oppressum atque deiectum est:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 2:3)
Sed oppresso Maxentio cum recepisset Italiam Constantinus, hoc Licinium foedere sibi fecit adiungi:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 5장 1:2)
Classis vero Licini vel oppressa vel capta est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 5장 14:3)
Calocaerum quendam in Cypro aspirantem novis rebus oppressit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 6장 6:1)
Sed qui non patitur fideles cultores suos ab alienigenis opprimi mox intulit in eum sententiam Arrii, auctoris religionis eius;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 16장 2:1)
Eodem anno gens Avarum a fide, quam promiserat, defecit, et Ericus dux Foroiulensis post tot prospere gestas res iuxta Tharsaticam Liburniae civitatem insidiis oppidanorum oppressus est, et Geroldus comes, Baioariae praefectus, commisso contra Avares proelio cecidit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 799 134:1)
qui inter cetera terrae motum gravissimum mense Augusto per continuos quinque dies ibi contigisse retulerunt, quo et ipsius urbis aedificia conplura cecidisse et aliarum civitatum populos ruinis oppressos esse testati sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 815 233:2)
"Tunc nos in ancipiti periculo constituti vel opprimendi nostri vel deserendi socii remedium e re nata validum eo volente comminiscimus:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:14)
Huic me operi attonitum clara lux oppressit:
(아풀레이우스, 변신, 4권 11:7)
"Promissioni fallaciosae mulieris oppressus succubuit Thrasyllus et prolixe consentit de furtivo concubitu, noctemque et operias exoptat ultro tenebras, uno potiundi studio postponens omnia."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:68)
nam et ultimam diei metam curriculum solis deflexerat, et vespernae me quieti traditum dulcis somnus oppresserat.
(아풀레이우스, 변신, 10권 35:5)
Ad istum modum fusis precibus et adstructis miseris lamentationibus, rursus mihi marcentem animum in eodem illo cubili sopor circumfusus oppressit.
(아풀레이우스, 변신, 11권 3:1)
et iam non opprimitur iustus ab iniusto.
(ARCHIPOETA, IX120)
Causa nunc agitur, quae ut pacate agatur et ut ecclesiam catholicam decet ad opprimendas linguas haereseos inpacatae, multum vos petimus ut oretis.
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 12:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION