라틴어 문장 검색

candet ebur soliis, conlucent pocula mensae, tota domus gaudet regali splendida gaza.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6415)
Cum copiae colonicae solito agrestique vestitu ad castra accessissent, chlamyde venatica, aequabilitatis causa, eas indui jussit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.29)
Hujus legionis militibus conscriptis et in unum coactis, nurus ab reliquis delegata est, quae vexillo splendido, emblematibus aptis ornato, legionem donaret.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.56)
non Pyladen ferro violare aususve sororemElectran, tantum maledicit utrique vocando hanc Furiam, hunc aliud, iussit quod splendida bilis.
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장89)
"Hic est ille operarii et quaestuariae filius, hic, qui matris gestatus sinu hominem Deus fugit in Aegyptum, hic vestitus coccino, hic sentibus coronatus, hic magus daemonium habens et Samarites."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 11:12)
"Adstitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 6:8)
scandalizet Iohannes, quo inter natos mulierum maior nullus fuit, qui angelus dictus ipsum quoque dominum baptizavit, qui camelorum vestitus tegumine zona pellicia cingebatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 3:3)
Si autem ego pars domini sum et funiculus hereditatis eius, nec accipio partem inter ceteras tribus, sed quasi levita et sacerdos vivo de decimis et altari serviens altaris oblatione sustentor, habens victum et vestitum his contentus ero et nudam crucem nudus sequar.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:10)
hic fugit urbes, zona pellicia cingitur, locustis alitur et melle silvestri et in typum paenitentiae praedicat tortuosissimi animalis vestitus exuviis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 3:13)
Ipse habitus et vestitus doceat eam, cui promissa sit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 5:1)
Plerique artibus et negotiationibus pristinis carere non possunt mutatisque nominibus institorum eadem exercent conmercia, non victum et vestitum, quod apostolus praecipit, sed maiora quam saeculi homines emolumenta sectantes.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 16:8)
municipia Italiae splendidissima sub hasta venie-runt, Spoletium, Interamnium, Praeneste, Florentia.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 26:2)
haec aera rarum sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 3:9)
at si tantula pars oculi media illa peresa est, occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur, incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 10:10)
at cum splendida quae constant opposta fuerunt densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 6:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION