라틴어 문장 검색

Ita ergo age et vive in monasterio, ut clericus esse merearis, ut adulescentiam tuam nulla sorde conmacules, ut ad altare Christi quasi de thalamo virgo procedas et habeas de foris bonum testimonium feminaeque nomen tuum noverint, vultum nesciant.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 17:9)
"Vixeratque cum viro annis septem a virginitate sua et erat vidua annis octoginta quattuor nec recedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die."
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 2:9)
Huius armcitiis fruita est Paula venerabilis, in huius nutrita cubiculo Eustochium, virginitatis decus, ut facilis aestimatio sit, qualis magistra, ubi tales discipulae.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 5:5)
hoc est non quaerat pellicias tunicas nuptiarum, quibus Adam eiectus de paradiso virginitatis indutus est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 3:11)
non quaerat virginitatis et aeternae pudicitiae nuditatem, quam semel habere desivit, sed utatur vase suo in sanctificatione et pudicitia bibatque de fontibus suis et non quaerat cisternas lupanarium dissipatas, quae purissimas aquas pudicitiae continere non possunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 3:14)
Unde et idem Paulus in eodem capitulo de virginitate et nuptiis disputans servos carnis vocat in matrimonio constitutos, liberos eos, qui absque ullo nuptiarum iugo tota domino serviunt libertate.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 3:15)
Certum est tamen ad profligandam provinciam maxime profecisse singularem ducis sanctitatem, quippe qui captivos pueros puellasque praecipuae pulchritudinis barbaris restitueret, ne in conspectum suum quidem passus adduci, ne quid de virginitatis integritate delibasse saltem oculis videretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 40:1)
Nil mihi de fatis thalami superisque relictum est, Magne, queri:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 7:27)
Quisquis patriam carosque penates, Qui sobolem ac thalamos desertaque pignora quaerit, Ense petat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:8)
O utinam in thalamos invisi Caesaris issem Infelix coniux , et nulli laeta marito!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:49)
O maxime coniux, O thalamis indigne meis, hoc iuris habebat In tantum Fortuna caput!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:53)
thalamique patent secreta nefandi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:42)
Iacuere sorores In fratrum thalamis, sacrataque pignora matrum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:45)
Adspicit Hesiones scopulos, silvasque latentes, Anchisae thalamos;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:16)
Lege summa perempti Verba patris, qui iura mihi communia regni Et thalamos cum fratre dedit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 1:45)

SEARCH

MENU NAVIGATION