라틴어 문장 검색

contra feroci gustus insurgens minax vultu nec ora mutat et magnum intonat:
(세네카, 파이드라 15:28)
committe et omni parte violentum intona,
(세네카, Thyestes 1103:1)
omnia quae ingrato largibar munera somno, munera de prono saepe voluta sinu;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 311)
sed neque Phlegraeos Iovis Enceladique tumultus intonet angusto pectore Callimachus, nec mea conveniunt duro praecordia versu Caesaris in Phrygios condere nomen avos.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 115)
vel tu Sisyphios licet admirere labores, difficile ut toto monte volutet onus;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 174)
apparent non ulla toro vestigia presso, signa volutantis nec iacuisse duos.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 29b10)
quidquid Erechtheis Cynicorum turba volutat gymnasiis, imitata tuos, Epicure, sodales;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 76)
"Haec secum rigido Vesus dum corde volutat, ventum in conspectum fuerat, rex atque magister propter constiterant;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 184)
"Hunc tibi, Roma, dedi, patulis dum Gallia campis intonat Augustum plausu faustumque fragorem portat in exsanguem Boreas iam fortior Austrum."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 253)
Fescennina tamen non sunt admissa priusquam intonuit solita noster Apollo lyra.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Praefatio epithalamii dicti Ruricio et Hiberiae 12)
nam circensibus ipse quanta ludis victor gesseris intonante Roma laetam par fuit exarare Musam.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium67)
sic tamen quod illic nec organa hydraulica sonant nec sub phonasco vocalium concentus meditatum acroama simul intonat;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 9:4)
Novi quidem auctoris nostri non respondere doctrinae epitaphii qualitatem, sed anima perita musicas non refutat inferias, tibi quoque non decet 1 tardum videri quod heres tertius quartusque dependimus, cum tot annorum gyro voluto magnum Alexandrum parentasse manibus Achillis et Iulium Caesarem Hectori ut suo iusta solvisse didicerimus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Secundo suo salutem 6:1)
nobis autem grandis audacia, si vel apud municipales et cathedrarios oratores aut forenses rabulas garriamus, qui etiam cum perorant, salva pace potiorum, turba numerosior illitteratissimis litteris vacant, nam te, cui, seu liberum seu ligatum placeat alternare sermonem, intonare ambifariam suppetit, pauci, quos aequus amavit, mutabuntur, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 10:2)
structura vero fortis et firma coniunctionumque perfacetarum nexa caesuris insolubilibus sed nec hinc minus lubrica et levis ac modis omnibus erotundata quaeque lectoris linguam inoffensam decenter expediat, ne salebrosas passa iuncturas per cameram palati volutata balbutiat;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Remigio salutem. 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION