라틴어 문장 검색

clamores efficiam si eum mecum habuero otiosus ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 3장 1:5)
cessator esse noli et illud 'γνῶθι σεαυτόν' noli putare ad adrogantiam minuendam solum esse dictum verum etiam ut bona nostra norimus ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 5/6 10:3)
Ac vereor interdum ne talium personarum cum amplificare velim minuam etiam gloriam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 7:1)
Gloriam vero non modo non minui sed etiam augeri arbitramur eorum quorum ad populares inlustrisque laudes has etiam minus notas minusque pervolgatas adiungimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 8:5)
ex quo efficitur nihil posse conprehendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 24:6)
quid enim est quod arte effici possit nisi is qui artem tractabit multa perceperit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 30:9)
cetera autem similitudinibus construit, ex quibus efficiuntur notitiae rerum, quas Graeci tum ἐννοίασ tum προλήμψεισ vocant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 41:6)
ut enim de sensibushesterno sermone vidistis item faciunt de reliquis, in singulisque rebus, quas in minima dispertiunt, volunt efficere iis omnibus quae visa sint veris adiuncta esse falsa quae a veris nihil differant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 57:5)
ergo si rebus conprensis et perceptis nisa et progressa ratio hoc efficiet, nihil posse conprendi, quid potest reperiri quod ipsum sibi repugnet magis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 60:5)
soritas hoc vocant, qui acervum efficiunt uno addito grano, vitiosum sane et captiosum genus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 67:4)
at si efficeretur ut inter visa differentium generum nihil interesset, reperirentur quae et in suo genere essent et in alieno;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 68:9)
quod velle efficere non mediocris insania est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 73:4)
'cur enim' inquies 'ex illis individuis, unde omnia Democritus gigni adfirmat, in reliquis mundis et in iis quidem innumerabilibus innumerabiles Q. Lutatii Catuli non modo possint esse sed etiam sint, in hoc tanto mundo Catulus alter non possit effici?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 75:3)
vide quaeso etiam atque etiam ne illarum quoque rerum pulcherrimarum a te ipso minuatur auctoritas.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 84:5)
atqui habebam molestos vobis sed minutos, Stilbonem Diodorum Alexinum, quorum sunt contorta et aculeata quaedam sophismata (sic enim appellantur fallaces conclusiunculae). Sed quid eos colligam, cum habeam Chrysippum, qui fulcire putatur porticum Stoicorum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 102:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION