라틴어 문장 검색

Nyctimone postquam cum patre concubuit et agnovit facinus esse, in silvis se abdidit et lucem refugit, ubi deorum voluntate conversa est in avem, quae pro tanto facinore omnibus avibus est admirationi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4034)
quod ipse exprimit dicens 'medioque refugerit orbe'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4422)
Praeterea et appetendi et refugiendi et omnino rerum gerendarum initia proficiscuntur aut a voluptate aut a dolore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 54:1)
quis est enim aut quotus quisque, cui, mors cum adpropinquet, non 'refugiat ti/mido sanguen a/tque exalbesca/t metu'?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 42:2)
possetne uno tempore florere, dein vicissim horrere terra, aut tot rebus ipsis se inmutantibus solis accessus discessusque solstitiis brumisque cognosci, aut aestus maritimi fretorumque angustiae ortu aut obitu lunae commoveri, aut una totius caeli conversione cursus astrorum dispares conservari?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 19:2)
bestiis autem sensum et motum dedit et cum quodam adpetitu accessum ad res salutares a pestiferis recessum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 34:1)
eiusdemque solis tum accessus modici tum recessus et frigoris et caloris modum temperant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 49:7)
Iam solis annuos cursus spatiis menstruis luna consequitur, cuius tenuissimum lumen facit proximus accessus ad solem, digressus autem longissimus quisque plenissimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 50:1)
quin etiam a caulibus brassicae, si propter sati sint, ut a pestiferis et nocentibus refugere dicuntur nec eos ulla ex parte contingere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 120:5)
quid aestus maritimi vel Hispanienses vel Brittannici eorumque certis temporibus vel accessus vel recessus sine deo fieri nonne possunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 24:3)
et omne animal adpetit quaedam et fugit a quibusdam, quod autem refugit id contra naturam est, et quod est contra naturam id habet vim interemendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 33:6)
nam me quidem [fateor semper] a genere hoc toto sermonis refugisse et tibi cupienti atque instanti saepissime negasse, [ut] tute paulo ante dixisti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 99:2)
Sed sive iudicio, ut soles dicere, sive, ut ille pater eloquentiae de se Isocrates scripsit ipse, pudore a dicendo et timiditate ingenua quadam refugisti, sive, ut ipse iocari soleo, unum putasti satis esse non modo in una familia rhetorem, sed paene in tota civitate, non tamen arbitror tibi hos libros in eo fore genere, quod merito propter eorum, qui de dicendi ratione disputarunt, ieiunitatem bonarum artium possit inludi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 10:3)
ut luna accessu et recessu [suo] solis lumen accipiat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 178:3)
mater terribilem minatur vitae cruciatum et necem, quae nemo est tam firmo ingenio et tanta confidentia, quin refugiat timido sanguen atque exalbescat metu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 218:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION