라틴어 문장 검색

Sibi enim nullam coronam tam charam esse ut eam patriae suae sanguine et ruina redimere vellet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 25:5)
Inde profecti sunt Wellesiam, ubi baro Audleius (cum quo ductores rebellium consilia antea secreto miscuerant), vir nobilis ex antiqua prosapia sed ingenio turbido et in ruinam propriam aspirante, secum illis coniunxit, atque ab illis laetis clamoribus pro imperatore ipsorum agnitus fuit, animos iam novos sumentibus ipsis, cum senserint se ab uno ex proceribus duci.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 29:6)
Quod vero ad nobilitatem spectat in personis particularibus, venerationem certe habet videre castellum aut aedificium antiquum quod nulla ruina invasit, aut etiam annosam et proceram arborem solidem et integram.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIV. DE NOBILITATE 2:2)
At superstitio compluribus regnis et rebuspublicis ruinae fuit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:13)
antiquitates et ruinae;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:14)
Interrogabat eum Vespasianus quid Neroni ruinam fuisset?
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 2:6)
Assimilanda sapientiae soricum, qui domum aliquam pro certo deserent paulo ante ruinam;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIII. DE PRUDENTIA QUAE SIBI SAPIT 2:3)
Quantum ad ingenerandam illam in ambitiosis opinionem, ut se ruinae proximos putent atque eo modo contineantur, si meticulosi fuerint, bene forsitan cedet;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 3:11)
Eleganter Seneca, iram ruinae similem esse, quae in aliud cadendo seipsam comminuit et frangit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 2:4)
Digna repentinae fuit huic quod causa ruinae.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIII. De uulpe, leone et asino 14:6)
Quos male tractaui, dum nescius ista putaui, Stulticiaeque minae sunt huius causa ruinae".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVII. De uiro et uase olei 18:15)
Quisquis enim fodit foueam, quem subdolus odit, Atque repentinam parat huic inferre ruinam, Iuxta psalmistam foueam prius incidit istam, Per quam punitum constat scelus ante cupitum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIX. De uiro, dracone et simia 20:20)
Vinum multum potatum irritationem et iram et ruinas multas facit.
(불가타 성경, 집회서, 31장38)
Amaritudo animae vinum multum potatum in irritatione et ruina.
(불가타 성경, 집회서, 31장39)
In via ruinae non eas et non offendes bis in lapides; ne credas te viae inexploratae, ne ponas animae tuae scandalum.
(불가타 성경, 집회서, 32장25)

SEARCH

MENU NAVIGATION