라틴어 문장 검색

Hos igitur, P. Silvine, priusquam cum agricolatione contrahas, advocato in consilium, nec tamen sic mente dispositus velut summam totius rei sententiis eorum consecuturus, quippeeiusmodi scriptorum monumenta magis instruunt quam faciunt artificem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 1장 15:1)
pavidos et conscientia vaecordes intrat metus venisse patrum iussu qui inrita facerent quae per seditionem expresserant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 39장3)
nec Caesar arcebat, quando nullo ipsius iussu penes eosdem saevitia facti et invidia erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 44장11)
Dein iussu Augusti inpositus Artavasdes et non sine clade nostra deiectus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 4장1)
iussus ab imperatore uxorem duxi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 37장8)
exequuntur ut iussum erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 40장6)
Cunctaque socialia prospere composita non ideo laetum Germanicum habebant ob superbiam Pisonis qui iussus partem legionum ipse aut per filium in Armeniam ducere utrumque neglexerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 57장1)
iussusque e senioribus sacerdotum patrium sermonem interpretari, referebat habitasse quondam septingenta milia aetate militari, atque eo cum exercitu regem Rhamsen Libya Aethiopia Medisque et Persis et Bactriano ac Scytha potitum quasque terras Suri Armeniique et contigui Cappadoces colunt, inde Bithynum, hinc Lycium ad mare imperio tenuisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 60장5)
addunt plerique iussum provincia decedere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 70장7)
effigiesque Pisonis traxerant in Gemonias ac divellebant, ni iussu principis protectae repositaeque forent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 14장10)
nam civis Romanos templo Aesculapii induxerant, cum iussu regis Mithridatis apud cunctas Asiae insulas et urbes trucidarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 14장4)
Albucilla inrito ictu ab semet vulnerata iussu senatus in carcerem fertur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 48장10)
nec quicquam publicae mercis tam venale fuit quam advocatorum perfidia, adeo ut Samius, insignis eques Romanus, quadringentis nummorum milibus Suillio datis et cognita praevaricatione ferro in domo eius incubuerit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 5장3)
nunc inimicitias accusationes, odia et iniurias foveri, ut quo modo vis morborum pretia medentibus, sic fori tabes pecuniam advocatis ferat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 6장5)
usui et rebus subsidium praeparari ne quis inopia advocatorum potentibus obnoxius sit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 7장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION