라틴어 문장 검색

Lanificae agellos, pecora, villam, operarios, Boves, iumenta et instrumentum rusticum;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.16)
quid suburbanum amoenissimum, quid illa porticus verna semper, quid platanon opacissimus, quid euripus viridis et gemmeus, quid subiectus et serviens lacus, quid illa mollis et tamen solida gestatio, quid balineum illud quod plurimus sol implet et circumit, quid triclinia illa popularia illa paucorum, quid cubicula diurna nocturna?
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 3 1:2)
Veni ad eum Domitiani temporibus in suburbano iacentem.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 12 6:2)
Tranquillus contubernalis meus vult emere agellum, quem venditare amicus tuus dicitur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 24 1:1)
In hoc autem agello, si modo arriserit pretium, Tranquilli mei stomachum multa sollicitant, vicinitas urbis, opportunitas viae, mediocritas villae, modus ruris, qui avocet magis quam distringat.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 24 3:1)
Sunt quidem omnino nobis modicae facultates, dignitas sumptuosa, reditus propter condicionem agellorum nescio minor an incertior;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 4 3:2)
Equidem, cum essent philosophi ab urbe summoti, fui apud illum in suburbano, et quo notabilius - hoc est, periculosius - esset fui praetor.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 11 2:1)
Eram cum prosocero meo, eram cum amita uxoris, eram cum amicis diu desideratis, circumibam agellos, audiebam multum rusticarum querellarum, rationes legebam invitus et cursim - aliis enim chartis, aliis sum litteris initiatus -, coeperam etiam itineri me praeparare.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 14 8:1)
Gratias ago, quod agellum quem nutrici meae donaveram colendum suscepisti.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 3 1:1)
Scis tu accessisse pretium agris, praecipue suburbanis?
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 19 1:1)
Eadem ex meis agellis nuntiantur.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 15 2:1)
Quo magis nitendum est ne in longinqua provincia quam suburbana, ne inter servientes quam liberos, ne sorte quam iudicio missus, ne rudis et incognitus quam exploratus probatusque humanior melior peritior fuisse videaris, cum sit alioqui, ut saepe audisti saepe legisti, multo deformius amittere quam non assequi laudem.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 24 9:1)
ecce suburbanae templum nemorale Dianae partaque per gladios regna nocente manu:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:173)
rure suburbano poteris tibi dicere missa, illa vel in Sacra sint licet empta via.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 15:1)
nam dicitur omine ab isto Roma suburbanis incaluisse rogis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권346)

SEARCH

MENU NAVIGATION