라틴어 문장 검색

et plani piscis, quam pastinacam nostri, τρυγόνα Graeci vocant, aculeus torretur, deinde conteritur, resinaque excipitur, quae denti circumdata hunc solvit;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IX De dentium dolore. 6:2)
tuM alenda cibis lenibus, et iis qui non facile corrumpuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XI De oris ulceribus. 4:3)
exque eo fieri, ut neque retineatur cibus, neque, si quis retentus est, concoquatur, neque corpus alatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVII De cancro qui excisa vesica nascitur. 4:3)
ideoque ne vulnus quidem aut purgari, aut ali possit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVII De cancro qui excisa vesica nascitur. 4:4)
Si vero sub prima curatione febris intenditur, brevesque somni, et iidem per somnia tumultuosi sunt, ulcus madet, neque alitur, et in cervicibus glandulae oriuntur, magni dolores sunt, cibique super haec fastidium increscit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 12:5)
sublata inflammatione, paulo pleniorem, eumque, qui carnem alat:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VII De maxilla fracta, et quibusdam ad omnia ossa pertinentibus. 4:4)
tam iunctis manibus nectite vincula, quam frondens hedera stringitur aesculus, quam lento premitur palmite populus, et murmur querula blandius alite linguis adsiduo reddite mutuis.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 4:11)
postquam iura ferox in se communia Caesar transtulit et lapsi mores desuetaque priscis artibus in gremium pacis servile recessi, tot mihi pro meritis Libyam Nilumque dedere, ut dominam plebem bellatoremque senatum classibus aestivis alerent geminoque vicissim litore diversi complerent horrea venti.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:37)
quid mihi septenos montes turbamque dedistis, quae parvo non possit ali?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:61)
anne ego terrigenas potius mirabor in ipsis procubuisse satis, vitae quibus attulit idem principium finemque dies, quam caesa Getarum agmina, quos tantis aluit Bellona tropaeis totaque sub galeis Mavortia canuit aetas?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:8)
hic validam gentem, quam dura nivosis educat Ursa plagis, non Chaonas atque Molossos, quos Epirus alit, nec Dodonaea subegit agmina fatidicam frustra iactantia quercum.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:40)
credite nunc omnes, quas dira Britannia gentes, quas Hister, quas Rhenus alit, pendere paratas in speculis:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:220)
undique concurrunt volucres, quaecumque frementem permulcent Athesin cantu, quas Larius audit, quas Benacus alit, quas excipit amne quieto Mincius:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae63)
sed purior illum solis fervor alit ventosaque pabula potat Tethyos, innocui carpens alimenta vaporis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix3)
Accipe parva tuae, princeps venerande, sororis munera, quae manibus texuit ipsa suis, dumque auro phalerae, gemmis dum frena renident, hac uterum zona cinge frementis equi, sive illum Armeniis aluerunt gramina campis turbidus Argaea seu nive lavit Halys, sanguineo virides morsu vexare smaragdos et Tyrio dignum terga rubere toro.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De zona equi regii missa Honorio Augusto a Serena.1)

SEARCH

MENU NAVIGATION