라틴어 문장 검색

Alias deinde effeminatum et muliebriter timidum, alias proditorem amatoris appellans, nunc ingenua promittens, interdumque regnum quoque, versabat animum tanto facinore procul abhorrentem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 7장 12:1)
Ad haec Philotas haud sane trepidus, si animus vultu aestimaretur, Cebalinum quidem scorti sermonem ad se detulisse, sed ipsum tam levi auctore nihil credidisse respondit, veritum, ne iurgium inter amatorem et exoletum non sine risu aliorum detulisset:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 7장 37:1)
"Amatoris et scorti iurgio interponi aures meas credidi infelix et fidem eius suspectam habui, quod non ipse deferret, sed fratrem potius subornaret."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 10장 2:37)
Non deerat talia concupiscenti perniciosa adulatio, perpetuum malum regum, quorum opes saepius adsentatio quam hostis evertit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 5장 8:1)
8. Sane, cum per sancte religionis virum fratrem L. civilitatis persuasorem et pacis premoniti atque requisiti sumus instanter pro vobis, quemadmodum et ipse vestre littere continebant, ut ab omni guerrarum insultu cessaremus et usu, et nos ipsos in paternas manus vestras exhiberemus in totum, nos filii devotissimi vobis et pacis amatores et iusti, exuti iam gladiis, arbitrio vestro spontanea et sincera voluntate subimus, ceu relatu prefati vestri nuntii fratris L. narrabitur, et per publica instrumenta solempniter celebrata liquebit.
(단테 알리기에리, Epistolae 5:1)
Si ergo faber ille atque perfectionis principium et amator afflando primum nostrum omni perfectione complevit, rationabile nobis apparet nobilissimum animal non ante sentire quam sentiri cepisse.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 29:3)
In re tam laeta, gaudium patriae amatorum celandum, aut reprimendum haud censuit Washingtonius:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.82)
Libertatis, enim, amatores omnes eum honore summo prosequi debent.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.143)
Inuidus, iracundus, iners, uinosus, amator,nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit,si modo culturae patientem commodet aurem.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0121)
et scisin breue te cogi, cum plenus languet amator.
(호라티우스의 첫번째 편지, 208)
'matronam nullam ego tango',ut quondam Marsaeus, amator Originis ille, qui patrium mimae donat fundumque laremque,'nil fuerit mi' inquit 'cum uxoribus umquam alienis.
(호라티우스의 풍자, 1권, 02장31)
illuc praevertamur, amatorem quod amicaeturpia decipiunt caecum vitia aut etiam ipsa haecdelectant, veluti Balbinum polypus Hagnae.
(호라티우스의 풍자, 1권, 03장25)
"per parietem, recessit a domino, quia amator mulierum fuit."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:32)
amatorum pretium calceorum egentibus largietur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 4:15)
et ceteras ineptias amatorum, omnes delicias et lepores et risu dignas urbanitates in comoediis erubescimus, in saeculi hominibus detestamur:
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:41)

SEARCH

MENU NAVIGATION