라틴어 문장 검색

dum integra omnia essent, verbis potius de iis quae ambigerentur disceptarent quam Asiam Europamque ad funestum armarent bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 383:1)
postquam ventum est eo, Quinctius in concilio orsus a principio societatis Aetolorum cum Romanis, et quotiens ab iis fides mota foederis esset, pauca de iure civitatium de quibus ambigeretur disseruit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 388:1)
sed utrum maturarent an differrent ambigebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 593:2)
ego autem, pater, quem admodum nec nunc sperare regnum nec ambigere umquam de eo forsitan debeam, quia minor sum, quia tu me maiori cedere vis, sic illud nec debui facere nec debeo, ut indignus te patre indignus omnibus videar.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 182:1)
Perseus per id tempus, quia quidam Dolopum non parebant et de quibus ambigebatur rebus disceptationem ab rege ad Romanos revocabant, cum exercitu profectus sub ius iudiciumque suum totam coegit gentem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 256:1)
et ambigendo de Coele Syria causam belli se habiturum existimabat gesturumque id nullo impedimento occupatis Romanis in Macedonico bello;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 304:2)
aliud deinde ambigebatur, cum quam multis transiret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 411:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION