라틴어 문장 검색

vide quid narrent, ecquae spes sit denari an cistophoro Pompeiano iaceamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 6 5:2)
nec mirum, quingenos denarios dat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 8 2:7)
quem tu mihi popillium, quem denarium narras, quam tyrotarichi patinam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 16 8:2)
si aestimationes tuas vendere non potes neque ollam denariorum implere, Romam tibi remigrandum est ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 18 4:1)
tris legiones firmas habeo, quarum unam, xxviii, cum ad se initio belli arcessisset Antonius hac pollicitatione, quo die in castra venisset, denarios quingenos singulis militibus daturum, in victoria vero eadem praemia quae suis legionibus (quorum quis ullam finem aut modum futurum putabit ?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 32 5:2)
rogat oratque te, Chrysogone, si nihil de patris fortunis amplissimis in suam rem convertit, si nulla in re te fraudavit, si tibi optima fide sua omnia concessit, adnumeravit, appendit, si vestitum quo ipse tectus erat anulumque de digito suum tibi tradidit, si ex omnibus rebus se ipsum nudum neque praeterea quicquam excepit, ut sibi per te liceat innocenti amicorum opibus vitam in egestate degere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 49장 3:2)
decidis statuisque tu propter necessitudinem quae tibi cum Scapulis est quid eis ad denarium solveretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 4장 4:3)
Pro calculis enim albis ac nigris aureos argenteosque habebat denarios.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 33:4)
Iam scio, unde acceperit denarios mille aureos.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 44:26)
Sed subolfacio, quod nobis epulum daturus est Mammaea, binos denarios mihi et meis.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 45:31)
mille denarios pro capite solvi;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 57:24)
Illum emi trecentis denariis.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 69:1)
scis enim, quod epulum dedi binos denarios.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 71:19)
ut tu nihil imperabis puero repugnanti, non amplexum, non osculum, non coitum venere constrictum, nisi pro qua re praesentes numeraveris denarios centum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 109:4)
Item, Licha, ex tui animi sententia, ut tu Encolpion nec verbo contumelioso insequeris nec vultu, neque quaeres ubi nocte dormiat, aut si quaesieris, pro singulis iniuriis numerabis praesentes denarios ducenos.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 109:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION