라틴어 문장 검색

ilex enim glandifera arbor est, quae quoniam vitiosa est, vitium possessionis ostendit fore per milites, clamore gaudentes et litibus, sicut cornix est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 157)
possumus tamen 'mox' pro 'post' accipere, ut Horatius "mox da- turos progeniem vitiosiorem", id est postea.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 245)
sane sciendum, translationem hanc esse, non comparationem, quae si ponatur in fine, vitiosum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 5142)
'longa' autem 'exorsa' dicit prooemia longe repetita, quae constat esse vitiosa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 454)
quod si aperte dicatur, est utrumque vitiosum - tamen 'vinus' de Graeco traxit, nam οἶνοσ dicunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 983)
et est nomen pro adverbio, sicut "et pede terram crebra ferit" pro 'crebro'. animas δύσπνοιαν, id est pulmonis vitiosum anhelitum, quod exprimit subdens 'senibus medicantur anhelis'. olentia ora putentia, id est δυσωδίαν oris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1342)
vitiosaeque ilicis alvo cariosae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4531)
quod apud Latinos constat esse vitiosum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 193)
quod apud Latinos vitiosum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3693)
cum autem omnium rerum simulatio vitiosa est, tollit enim iudicium veri idque adulterat, tum amicitiae repugnat maxime;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 117:1)
Thorius satis valuit in populari genere dicendi, is qui agrum publicum vitiosa et inutili lege vectigali levavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 36장 1:4)
at vero, ut contra Crassus ab adulescente delicato, qui in litore ambulans scalmum repperisset ob eamque rem aedificare navem concupivisset, exorsus est, similiter Scaevolam ex uno scalmo captionis centumvirale iudicium hereditatis effecisse:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 53장1)
quanta esset in verbis captio cum in ceteris rebus tum in testamentis, si neglegerentur voluntates;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 53장 1:2)
Sed nil vitiosius quam, cum unum corpus debeat esse defensionis, nasci de integro causam, cum sit ab altero perorata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 57장 1:4)
neque tam multa quam nostra aetate iudicia fiebant, neque hoc quod nunc fit, ut causae singulae defenderentur a pluribus, quo nihil est vitiosius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 57장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION