라틴어 문장 검색

Nunc quoque iam veteris percepto semine venae arva rigent auro madidis pallentia glaebis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 17:3)
" Erat ardua turris arce focus summa, fessis loca grata carinis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 46:6)
Dat quoque iam saltus intra cava texta carinae fluctus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 60:1)
alii partes et membra carinae trunca tenent:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 62:3)
Ergo ubi, qua decuit, lenita est caede Diana, et pariter Phoebes, pariter maris ira recessit, accipiunt ventos a tergo mille carinae multaque perpessae Phrygia potiuntur harena.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 5:6)
Munere laetus abit studiisque virilibus aevum exigit Atracides Peneiaque arva pererrat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 22:11)
Iamque Giganteis iniectam faucibus Aetnen arvaque Cyclopum, quid rastra, quid usus aratri nescia nec quicquam iunctis debentia bubus, liquerat Euboicus tumidarum cultor aquarum, liquerat et Zanclen adversaque moenia Rhegi navifragumque fretum, gemino quod litore pressum Ausoniae Siculaeque tenet confinia terrae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 3:1)
"Iterum Polyphemon et illos adspiciam fluidos humano sanguine rictus, hac mihi si potior domus est Ithacique carina, si minus Aenean veneror genitore nec umquam esse satis potero, praestem licet omnia, gratus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 25:2)
vidi iterum veluti tormenti viribus acta vasta Giganteo iaculantem saxa lacerto et, ne deprimeret fluctus ventusve carinam, pertimui, iam me non esse oblitus in illa.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 25:9)
ille quidem sub Iapyge maxima Dauno moenia condiderat dotaliaque arva tenebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 56:3)
Venulus Calydonia regna Peucetiosque sinus Messapiaque arva relinquit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 60:2)
robore mollito lignoque in corpora verso in capitum facies puppes mutantur aduncae, in digitos abeunt et crura natantia remi, quodque prius fuerat, latus est mediisque carina subdita navigiis spinae mutatur in usum, lina comae molles, antemnae bracchia fiunt, caerulus, ut fuerat, color est;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 64:3)
Grates agit ille parenti Amphitryoniadae, ventisque faventibus aequor navigat Ionium Lacedaemoniumque Tarentum praeterit et Sybarin Sallentinumque Neretum Thurinosque sinus Nemesenque et Iapygis arva;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 6:4)
Quae simul incurva missi tetigere carina, concilium Graiosque patres adiere, darentque, oravere, deum, qui praesens funera gentis finiat Ausoniae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 56:2)
numinis illa sensit onus, pressa estque dei gravitate carina;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 61:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION