라틴어 문장 검색

in eo autem minus tympanum includatur cardinibus ex torno masculo et femina inter se coartatis, ita uti minus tympanum quemadmodum epitonium in maiore circumagendo arte leniterque versetur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장46)
tum autem circa tympanum involutus alter funis refertur ad ergatam, et is circumactus tympanum et axem se involvendo pariter extendunt, et ita leniter levant onera sine periculo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장30)
inducuntur uti centra axiculi in orbiculos et in trocleis conlocantur, per quos orbiculos funis circumactus directis ductionibus et in sucula conlocatus vectium versationibus onerum facit egressus in altum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장6)
cuius suculae cardines uti centra porrecti in cheloniis, foraminibusque eius vectes conclusi capitibus ad circinum circumactis torni ratione versando faciunt oneris elationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장7)
Itaque uti vectis sub onere subiectus, si per medium premitur, durior est neque incumbit, cum autem caput eius summum deducitur, faciliter onus extollit, similiter vela, cum sunt per medium temperata, minorem habent virtutem, quae autem in capite mali summo conlocantur discedentia longius a centro, non acriore sed eodem flatu, pressione cacuminis vehementius cogunt progredi navem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장17)
ea ratione si per id centrum, quo loci perductum est lorum, utraque capita circumaguntur, longior pars ampliorem, brevior minorem agit circinationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장25)
Ita cum rota progrediens secum agat tympanum imum et denticulum eius singulis versationibus tympani superioris denticulos inpulsu cogat praeterire, efficiet, cum CCCC imum versatum fuerit, superius tympanum semel circumagatur et denticulus, qui est ad latus eius fixus, unum denticulum tympani plani producat.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 9장9)
eae autem involvendo se agent axem, axis vero tympanum, cuius dens circumactus singulis versationibus singulos secundi tympani dentes inpellendo modicas efficiet circumitiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 9장21)
ita cum CCCC ab pinnis rotae fuerint versatae, semel tympanum circumactum inpellet dente, qui est ad latus fixus, plani tympani dentem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 9장22)
cum deformatum fuerit, circum levigatur, extremam ut habeat curvaturam molliter circumactam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 11장23)
testudo autem arietaria cum ad murum pulsandum accessisset, permiserunt laqueum et eo ariete constricto, per tympanum ergata circumagentes suspenso capite eius non sunt passi tangi murum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장48)

SEARCH

MENU NAVIGATION