라틴어 문장 검색

nec minimam partem temporis equitum vim cetrati sustinere potuerunt omnesque ab eis circumventi in conspectu utriusque exercitus interficiuntur.
(카이사르, 내란기, 1권 70:10)
Neque vero id Caesarem fugiebat, tanto sub oculis accepto detrimento perterritum exercitum sustinere non posse, praesertim circumdatum undique equitatu, cum in loco aequo atque aperto confligeretur;
(카이사르, 내란기, 1권 71:2)
Primum agunt gratias omnibus, quod sibi perterritis pridie pepercissent:
(카이사르, 내란기, 1권 74:2)
Nam tantum ab equitum suorum auxiliis aberant, quorum numerum habebant magnum, ut eos superioribus perterritos proeliis in medium reciperent agmen ultroque eos tuerentur;
(카이사르, 내란기, 1권 79:6)
Quo malo perterriti subito oppidani saxa quam maxima possunt vectibus promovent praecipitataque muro in musculum devolvunt.
(카이사르, 내란기, 2권 11:1)
cum hostes urbis direptione perterriti inermes cum infulis se porta foras universi proripiunt ad legatos atque exercitum supplices manus tendunt.
(카이사르, 내란기, 2권 11:11)
Quibus rebus perterritos cives Romanos eius provinciae sibi ad rem publicam administrandam HS CCXXX et argenti pondo XX milia, tritici modium CXX milia polliceri coegit.
(카이사르, 내란기, 2권 18:10)
Quibus rebus perterritus Varro, cum itinere converso sese Italicam venturum praemisisset, certior ab suis factus est praeclusas esse portas.
(카이사르, 내란기, 2권 20:10)
Ex his unum ipsius navigium contendit et fugere perseveravit auxilioque tempestatis ex conspectu abiit, duo perterrita concursu nostrarum navium sese in portum receperunt.
(카이사르, 내란기, 2권 22:5)
postremo praestare dicebant per virtutem in pugna belli fortunam experiri, quam desertos et circumventos ab suis gravissimum supplicium perpeti.
(카이사르, 내란기, 2권 30:3)
Quid enim est illis optatius, quam uno tempore et nos circumvenire et vos nefario scelere obstringere?
(카이사르, 내란기, 2권 32:7)
relicti ab his, qui una procurrerant levis armaturae, circumveniebantur atque interficiebantur ab nostris.
(카이사르, 내란기, 2권 34:7)
Tunc Rebilus, legatus Caesaris, quem Curio secum ex Sicilia duxerat, quod magnum habere usum in re militari sciebat, "perterritum," inquit, "hostem vides, Curio:
(카이사르, 내란기, 2권 34:9)
Sed praeoccupatus animus Attianorum militum timore et fuga et caede suorum nihil de resistendo cogitabat, omnesque se iam ab equitatu circumveniri arbitrabantur.
(카이사르, 내란기, 2권 34:13)
Fabius a proximis militibus circumventus interficitur.
(카이사르, 내란기, 2권 35:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION