라틴어 문장 검색

dicunt etiam L. Lentulum, qui cum C. Figulo consul fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 20장 2:5)
Q. Nobiliorem M. F. iam patrio institute deditum studio litterarum - qui etiam Q. Ennium, qui cum patre eius in Aetolia militaverat, civitate donavit, cum triumvir coloniam deduxisset - et T. Annium Luscum huius Q. Fulvi conlegam non indisertum dicunt fuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 20장 2:6)
tum etiam P. Lentulus ille princeps ad rem publicam dumtaxat quod opus esset satis habuisse eloquentiae dicitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 28장 3:1)
M. Drusus C. F., qui in tribunatu C. Gracchum conlegam iterum tribunum fregit, vir et oratione gravis et auctoritate, eique proxime adiunctus C. Drusus frater fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 28장 4:1)
Eius conlega L. Bestia a bonis initiis orsus tribunatus - nam P. Popilium vi C. Gracchi expulsum sua rogatione restituit - , vir et acer et non indisertus, tristis exitus habuit consulatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 34장 1:2)
Q. Metellus Numidicus et eius conlega M. Silanus dicebant de re publica quod esset illis viris et consulari dignitati satis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 132장 3:1)
M. Marcellus Aesernini pater non ille quidem in patronis, sed et in promptis tamen et non inexercitatis ad dicendum fuit, ut filius eius P. Lentulus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 36장 1:5)
sed ne de Scaevolae quidem tribunatu quicquam audivisse videor et eum conlegam Crassi credo fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 43장 4:2)
Domitium conlegam non est oratio, sed quasi capita rerum et orationis commentarium paulo plenius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 44장 3:7)
Eius conlega P. Magius in dicendo paulo tamen copiosior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 48장 3:4)
et vero hic Scipio, conlega meus, mihi sane bene et loqui videtur et dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 58장 2:3)
et eo magis quod eandem causam cum ageret eius conlega ille ipse Sulpicius, hic plura et acutiora dicebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 63장 1:2)
autem Lentulus multo maiorem opinionem dicendi actione faciebat quam quanta in eo facultas erat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 234장2)
sic Lentulus ceterarum virtutum dicendi mediocritatem actione occultavit, in qua excellens fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 234장6)
Nec multo secus P. Lentulus, cuius et excogitandi et loquendi tarditatem tegebat formae dignitas, corporis motus plenus et artis et venustatis, vocis et suavitas et magnitudo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 234장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION