라틴어 문장 검색

At illa ignota consolatione percussa laceravit vehementius pectus ruptosque crines super corpus iacentisimposuit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 111:11)
Ut enim crudum adhuc vulnus medentium manus reformidat, deinde patitur atque ultro requirit, sic recens animi dolor consolationes reicit ac refugit, mox desiderat et clementer admotis acquiescit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 16 11:1)
nam ut de laudibus, exhortationibus, consolationibus taceam, nonne vel nonus liber, quo missa ad Achillem legatio continetur, vel in primo inter duces illa contentio vel dictae in secundo sententiae ac consiliorum explicant artes?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 48:1)
funebres contiones, consolationes, plerumque reorum tristes summissae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 300:2)
De his tecum desideriis loquor, quae consolationem non recipiunt, quibus dandum est aliquid, ut desinant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 11:1)
Nulla res citius in odium venit quam dolor, qui recens consolatorem invenit et aliquos ad se adducit, inveteratus vero deridetur, nec inmerito.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 13:4)
Aut isto modo licet et consolationes dicas supervacuas et exhortationes;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 21:7)
Aut sic et consolationes nega proficere dissuasionesque et adhortationes et obiurgationes et laudationes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 39:7)
Isto ergo modo et consolatio supervacua est, nam haec quoque ex utroque est, et adhortatio et suasio et ipsa argumentatio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 49:1)
His si adiunxerimus praecepta, consolationes, adhortationes, poterunt valere;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 34:3)
Posidonius non tantum praeceptionem, nihil enim nos hoc verbo uti prohibet, sed etiam suasionem et consolationem et exhortationem necessariam iudicat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 65:1)
Ita in re nova haesitabam verebarque, ne haec non consolatio esset, sed exulceratio.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 4:1)
Illo omnis consolatio mihi vertenda est, unde vera vis materni doloris oritur :
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 104:1)
Et solacium debes esse illorum et consolator ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 29:2)
Quae si aut parum respondere ingenio tuo aut parum mederi dolori videbuntur, cogita, quam non possit is alienae vacare consolationi, quem sua mala occupatum tenent, et quam non facile latina ei homini verba succurrant.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 116:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION