라틴어 문장 검색

Melius est, quo minus est, quo crassius, quo albidius;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 29:1)
item cutis dura, crassa, dolens periculum ostendit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 49:7)
Si sub eo nascitur albumque et crassum diu fertur, neruum praecisum credibile est, magisque quo maiores dolores inflammationesque et quo maturius excitatae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 52:5)
interdum enim uetustas ulcus occupat, induciturque ei callus, et circum orae crassae liuent;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 60:3)
Pus quo crassius et albidius est, eo periculi minus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 18:3)
nam et crassior est et durior et magis tumet;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 65:8)
Nam si simul et lacrima et tumor et crassa pituita coeperint, si ea pituita lacrimae mixta est, si ea lacrima calida non est, pituita uero alba et mollis, tumor non durus, longae ualetudinis metus non est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 1:5)
at si asperum et crassum est, etiam post curationem uestigium aliquod relinquit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 4:5)
sed secundo die dari debet id, quod leuissimum uideri potest ex is, quae pituitam faciunt crassiorem;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 7:2)
Quod si iam fastidium est eorum, quae pituitam crassiorem reddunt (sicut in hoc genere materiae maxime promptum est), confugiendum est ad ea, quae, quia uentrem, corpus quoque adstringunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 40:6)
Factae uero ex ulceribus cicatrices duobus uitiis periclitantur, ne aut cauae aut crassae sint.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 48:1)
At si crassae cicatrices sunt, extenuat uel zmilion uel Canopitae collyrium, quod habet:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 49:1)
- In hoc genere ualetudinis quidam crassas durasque palpebras et ficulneo folio et asperato specillo et interdum scalpello eradunt, uersasque cotidie medicamentis suffricant;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 52:3)
Illud perpetuum est, quotienscumque crassius medicamentum est quam ut in aurem instillari possit, adiciendum eum esse umorem, ex quo id componi debet, donec satis liquidum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 6:5)
Sin foramen auris conpressum est, et intus crassa sanies subest, mel quam optimum addendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION