라틴어 문장 검색

humanius est deridere vitam quam deplorare.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 134:5)
" Quid ergo," inquis, " me derides, cum eundem apud te locum habeant, quem apud me ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 115:1)
Hoc tale est, quale si quis pulcherrimorum corporum naevos aut verrucas derideat, quem foeda scabies depascitur.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 150:5)
"nos quidem illum deridemus, sed timeo ne ille nos gladio ἀντιμυκτηρίσηͺ."
(세네카, Suasoriae, chapter 1 5:16)
"iam reum inveni, videtis ut Catullinus deperit risu:"
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 4:4)
nec tamen ex hoc quicquam pontificali deperire personae, quod sacerdotii fastigium non frangitis comitate, sed flectitis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Fonteio salutem 2:2)
Nondum felix es, si nondum turba te deriserit.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, N23)
Nondum felix es, si nondum te turba deridet.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 387)
Unum gestit interdum, ne ignorata damnetur Quid hic deperit legibus in suo regno dominantibus, si audiatur?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 2:3)
Non enim deum imperatorem dicam, vel quia mentiri nescio, vel quia illum deridere non audeo, vel quia nec ipse se deum volet dici.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 33장 3:1)
extemplo igitur parentibus sponsoque ab domo accitis, cum interim audiret deperire eum sponsae amore, ubi primum venit, accuratiore eum sermone quam parentis adloquitur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 703:1)
eius praesidii praefectus deperibat amore mulierculae cuius frater in exercitu Fabii consulis erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 237:3)
placentiae famosam mulierem, cuius amore deperiret, in convivium arcessitam scribit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 520:1)
a censoribus L. Valerio Flacco et M. Porcio Catone, et belli et pacis artibus maximo, motus est senatu L. Quinctius Flamininus, T. frater, eo quod cum Galliam provinciam consul obtineret, rogatus in convivio a Poeno Philippo quem amabat, scorto nobili, Gallum quendam sua manu occiderat sive, ut quidam tradiderunt, unum ex damnatis securi percusserat rogatus a meretrice Placentina cuius amore deperibat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXIX Periocha6)
numquam edepol quemquam mortalem credo ego uxorem suam sic ecflictim amare, proinde ut hic te ecflictim deperit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 326)

SEARCH

MENU NAVIGATION