라틴어 문장 검색

aerii mellis nam mel ex rore colligitur, qui utique defluit ex aere:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 16)
nam calore liquefacta defluunt mella, quae si fuerint frigore condurata, constrictas apes interimunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 373)
uvam demittere ramis in morem uvae, id est botryo- nis, defluere:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 5571)
"Hoc fonte defluxit Arcesilae et multo post Carneadis et Academicorum plu- rimorum in summis quaestionibus tuta dubitatio, quo genere philosophari et caute indocti possunt et docti gloriose."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 13장 1:7)
neque enim verendum est ne quid excidat aut ne quid in terram defluat aut ne plus aequo quid in amicitiam congeratur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 74:4)
sed nescio quo pacto ab amicitiis perfectorum hominum, id est sapientium - de hac dico sapientia, quae videtur in hominem cadere posse - ad levis amicitias defluxit oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 126:2)
quod si inest in hominum genere mens fides virtus concordia, unde haec in terram nisi ab superis defluere potuerunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 79:4)
primum enim superiora superciliis obducta sudorem a capite et fronte defluentem repellunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 143:3)
Haec autem, ut ex Appennino fluminum, sic ex communi sapientiae iugo sunt doctrinarum facta divortia, ut philosophi tamquam in superum mare [Ionium] defluerent Graecum quoddam et portuosum, oratores autem in inferum hoc, Tuscum et barbarum, scopulosum atque infestum laberentur, in quo etiam ipse Ulixes errasset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 69:1)
cum saepe lapidum, sanguinis non numquam, terrae interdum, quondam etiam lactis imber defluxit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 141:7)
deinde ut me egomet consoler, omnis exspectatio largitionis agrariae in agrum Campanum videtur esse derivata, qui ager;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 16 2:7)
poterat infitiari, poterat in alios derivare, poterat etiam aliquid iure factum defendere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 3 4:4)
his rebus actis Reatini me ad sua *τέμπη duxerunt ut agerem causam contra Interamnatis apud consulem et decem legatos, quod lacus Velinus a M'. Curio emissus interciso monte in Nar defluit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 15 10:1)
Ubi salutatio defluxit, litteris me involvo, aut scribo aut lego ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 20 3:3)
ex quibus qui animo fideli in dominum et praesenti fuerunt, partim occisi sunt, partim, cum ad raedam pugnari viderent, domino succurrere prohiberentur, Milonem occisum et ex ipso Clodio audirent et re vera putarent, fecerunt id servi Milonis - dicam enim aperte non derivandi criminis causa, sed ut factum est - nec imperante nec sciente nec praesente domino, quod suos quisque servos in tali re facere voluisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 10장 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION