라틴어 문장 검색

nec diabolo iam animalia immolent, et ad laudem Dei in esu suo animalia occidant, et donatori omnium de satietate sua gratias referant;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXX. 1:11)
sed tamen eis sacrificiorum usus, quae diabolo solebat exhibere, in culto proprio reseruauit, ut eis in suo sacrificio animalia immolare praeciperet;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXX. 1:15)
Qui cum benigne susceptus post caenam in lecto membra posuisset, subito a diabolo arreptus, clamare, dentibus frendere, spumare, et diuersis motibus coepit membra torquere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XI. 1:6)
Ex quo tempore factum est, ut ipsa terra, quae lauacrum uenerabile suscepit, ad abigendos ex obsessis corporibus daemones gratiae salutaris haberet effectum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XI.13)
De quibus omnibus siqui plenius scire uult (id est, quanta fraudis solertia daemones et actus eius, et uerba superflua, et ipsas etiam cogitationes quasi in libro descriptas replicauerint;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX. 1:5)
Uidit autem et daemones per ignem uolantes incendia bellorum contra iustos struere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX. 2:1)
Absit, inquit, ut Iohannem stultitiae reprehendamus, cum scita legis Mosaicae iuxta litteram seruaret, iudaizante adhuc in multis ecclesia, nec subito ualentibus apostolis omnem legis obseruantiam, quae a Deo instituta est, abdicare (quomodo simulacra, quae a daemonibus inuenta sunt, repudiare omnes, qui ad fidem ueniunt, necesse est), uidelicet ne scandalum facerent eis, qui inter gentes erant Iudaeis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 3:11)
utpote ubi nuper expulsa diaboli tyrannide Christus iamregnare coeperat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., [CAP. XIV.3)
Ut econtra alter ad mortem ueniens oblatum sibi a daemonibus codicem suorum uiderit peccatorum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIII.1)
qui uidelicet modo cum magno tormento inrepunt in interiora corporis mei, moxque ut ad se inuicem perueniunt, moriar, et paratis ad rapiendum me daemonibus in inferni claustra pertrahar.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIII. 2:1)
Quod uero prius candidum codicem protulerunt angeli, deinde atrum daemones;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIII. 2:6)
At contra, faber iste tenebrosae mentis et actionis, inminente morte, uidit aperta tartara, uidit damnationem diaboli et sequacium eius;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIV. 1:11)
argenti viginti minae me ad mortem appulerunt, quas hodie adulescens Diabolus ipsi daturus dixit, ut hanc ne quoquam mitteret nisi ad se hunc annum totum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 398)
Diabolvs Agedum istum ostende quem conscripsti syngraphum inter me et amicam et lenam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 4, scene 11)
Diabolus Glauci filius Clearetae lenae dedit dono argenti viginti minas, Philaenium ut secum esset noctes et dies hunc annum totum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 4, scene 112)

SEARCH

MENU NAVIGATION