라틴어 문장 검색

Si tamen ad primos collatio nulla redundet Huius equi, sed eum proprio scrutemur in esse, Non erit a propriis exclusus dotibus eius Cultus et in nullo forme pacietur abusum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 14:2)
Ops, superum genitrix, in signum federis isto Naturam donauit equo, quo nodus amoris Firmior effectus illarum uota ligauit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 14:6)
Sic primum componit eqos auriga Sophye, Ne, si quadrigam Fronesis conscendat, eisdem Indomitis, spacientur equi normamque relinquant, Deuia sectentur, laxent iuga, uincula soluant, Cuncta fluant, nutet currus, compago uacillet, Cingula soluantur, laxetur nexus, habene Depereant et tota labet substancia currus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:4)
Instat equis Racio;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:12)
Voce pari similique modo cantuque propinquo Mercurii Syrena canit Venerisque camenam Reddit et ex equo sonitu citarizat amico.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 24:6)
Non Racio sursum deflectere possit habenas, Quas retinent instanter equi domineque repugnant Effrenes, ultraque negant seruire jubenti.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 4:9)
Qua racione Patris speculum, lux, splendor, ymago, Filius est a Patre Deo Deus unus et idem, Principium de principio, de lumine lumen, Sol de sole micans, splendor productus ab igne, A simili similis, a uero uerus, ab uno Vnus, ab eterno nascens eternus, ab equo Equalis, bonus a summo, sublimis ab alto;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 8:1)
Stat Racio, sistuntur equi, quadriga quiescit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:14)
Liuor equos, Rabies currus, Furor arma ministrat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 14:4)
Post alios in bella furens et promptus in arma, Sublimi prouectus equo gestuque superbus, Excedens habitu uerboque superfluus, actu Degenerans Excessus adest, bellique furorem Preuenit, et cunctis bellandi suggerit iras.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:14)
Spes largitur equos, castus Timor addit habenas, Armigeri gerit officium Concordia, preco Fama canit cumulatque uiri preconia laude.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 22:5)
Impetus urget equos, Lis suggerit arma, sagitam Ira ministrat ei.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 2:4)
Sed tamen ille diu Racionis uiribus obstans, Ex equo contendit ei multumque repugnat Luctans, et tandem uictus submittitur hosti.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 14:9)
Illic equus ferventi provectus audacia, suo assessori commilitans, hastam frangebat cum milite.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:151)
ipse vero postremos insecutione suorum militum detruncaret, ut sic universa spolia tanti exercitus in equis, [0394A] auro et argento ac vestibus, diriperent et dividerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 16:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION