라틴어 문장 검색

ne iis quidem annis quibus Rhodi specie secessus exul egerit aliud quam iram et simulationem et secretas libidines meditatum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 4장8)
plures facilius munia rei publicae sociatis laboribus exsecuturos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 11장6)
si tamen tenderent in pace temptare quae ne civilium quidem bellorum victores expostulaverint, cur contra morem obsequii, contra fas disciplinae vim meditentur?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 19장4)
cetera ipsi exsequerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 44장5)
exequuntur ut iussum erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 40장6)
non hoc praecipuum amicorum munus est, prosequi defunctum ignavo questu, sed quae voluerit meminisse, quae mandaverit exequi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 71장7)
ubi illa veterum instituta, propositam toro effigiem, meditata ad memoriam virtutis carmina et laudationes et lacrimas vel doloris imitamenta?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 5장9)
Die senatus Caesar orationem habuit meditato tem- peramento.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 12장1)
relatus domum, tamquam defensionem in posterum meditaretur, pauca conscribit obsignatque et liberto tradit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 15장7)
tum solita curando corpori exequitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 15장8)
eius anni principio Tiberius quasi firmandae valetudini in Campaniam concessit, longam et continuam absentiam paulatim meditans, sive ut amoto patre Drusus munia consulatus solus impleret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 31장3)
Exequi sententias haud institui nisi insignis per honestum aut notabili dedecore, quod praecipuum munus annalium reor ne virtutes sileantur utque pravis dictis factisque ex posteritate et infamia metus sit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 65장1)
quod mihi quoque exequendum reor, quae tunc Romana copia in armis, qui socii reges, quanto sit angustius imperitatum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 4장8)
ac retractus Ravenna exequi accusationem adigitur, non occultante Tiberio vetus odium adversum exulem Serenum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 29장6)
at enim Augustus filiam suam equiti Romano tradere meditatus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 40장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION