라틴어 문장 검색

superba fastidia ex fastidio enim venit omnis superbia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 151)
matri enim decem menses attu- lerunt longa fastidia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 606)
nam ne continuatio nominum posset creare fastidium, in aliis habitum, in aliis commemorat virginitatem, in aliis pulchritudinem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3364)
"Et tamen ante eos deo dispensante diu regna tenuerunt Assyrii, Medi, Persae, Graeci etiam et Aegyptii, cum Pontifices et Arvales et Salios et vestales et Augures non haberent nec pullos cavea reclusos, quorum cibo vel fastidio res publica summa regeretur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 25장 1:30)
itaque efferuntur fere fastidio et contumacia, nec quicquam insipiente fortunato intolerabilius fieri potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 69:4)
quod ita diligenter colemus, ut impendiis etiam augere possimus largitatem tui muneris:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 4장 2:5)
Is laborem [quasi cursum] forensem diutius non tulit, quod et corpore erat infirmo et hominum ineptias ac stultitias, quae devorandae nobis sunt, non ferebat iracundiusque respuebat sive morose, ut putabatur, sive ingenuo liberoque fastidio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 67장 1:3)
rudem enim esse omnino in nostris poe+tis aut inertissimae segnitiae est aut fastidii delicatissimi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 7:2)
ego autem mirari non queo unde hoc sit tam insolens domesticarum rerum fastidium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 13:1)
Atque etiam in rebus prosperis et ad voluntatem nostram fluentibus superbiam magnopere, fastidium arrogantiamque fugiamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 117:1)
sin autem intellegentiam ponunt in audiendi fastidio neque eos quicquam excelsum magnificumque delectat, dicant se quiddam subtile et politum velle, grande ornatumque contemnere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 4장 3:1)
Quod igitur est eorum in orationibus e Graeco conversis fastidium, nullum cum sit in versibus ?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 6장 2:9)
dixistique non tam ea, quae recta essent, probari, quam quae prava, fastidiis adhaerescere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 258:3)
quae si inflammanda sunt, maxime dicendum est non esse virtute parata, deinde etiam vitiis atque peccatis, tum, si erunt honestiora atque graviora, tamen non esse tanta illa merita, quantam insolentiam hominis quantumque fastidium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 209:8)
Difficile enim dictu est, quaenam causa sit, cur ea, quae maxime sensus nostros impellunt voluptate et specie prima acerrime commovent, ab eis celerrime fastidio quodam et satietate abalienemur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 98:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION