라틴어 문장 검색

tun tantilli doni causa, holerum atque escarum et poscarum, moechum malacum, cincinnatum, umbraticulum, tympanotribam amas, hominem non nauci?
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 792)
sal enim facile ante inportatur, frumenta publice privatimque expeditius congeruntur, et si defit, holeribus, carne seu leguminibus defenditur, aquae fossuris puteorum et de caelo repentinis tempestatibus ex tegulis excipiuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 9장37)
nam cum fuerunt Graeci delicatiores et fortuna opulentiores, hospitibus advenientibus instruebant triclinia, cubicula, cum penu cellas, primoque die ad cenam invitabant, postero mittebant pullos, ova, holera, poma reliquasque res agrestes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장17)
Malo, quam bene olere, nil olere.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LV2)
25. Aliena vero stomacho sunt omnia tepida, omnia salsa, omnia iurulenta, omnia praedulcia, omnia pinguia, sorbitio, panis fermentatus, itemque vel ex milio vel ex hordeo, radices holerum, et quodcumque holus ex oleo garove estur, mel, mulsum, defrutum, passum, lac, omnis caseus, uva recens, ficus et virides et aridae, legumina omnia, quaeque inflare consuerunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 25장1)
Aliena uero stomacho sunt omnia tepida, omnia salsa, omnia iurulenta, omnia praedulcia, omnia pinguia, sorbitio, panis fermentatus, itemque uel ex milio uel ex hordeo, radices holerum, et quodcumque holus ex oleo garoue estur, mel, mulsum, defrutum, passum, lac, omnis caseus, uua recens, ficus et uirides et aridae, legumina omnia, quaeque inflare consuerunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 25장 1:1)
Sicut olera, inquit, pabuli dedi vobis omnia, non olera omnia dedi vobis ad escam.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 3:2)
holitori et cauponi merito est concessum holus et uinum ex nobilitate soli commendare, uinum Thasium, holus Phliasium;
(아풀레이우스, 변명 23:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION