라틴어 문장 검색

nam cura Protogenes, ratione Pamphilus ac Melanthius, facilitate Antiphilus, concipiendis visionibus, quas φαντασίασ vocant, Theon Samius, ingenio et gratia, quam in se ipse maxime iactat, Apelles est praestantissimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 172:2)
Illius facilitas, huius constantia laudabatur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 54장6)
Aegri animi ista iactatio est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 2 1:2)
Non accidit hoc ab infirmitate mentis, sed a novitate rei, quae inexercitatos, etiamsi non concutit, movet naturali in hoc facilitate corporis pronos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 5:1)
In inritum cedit ista iactatio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 2:6)
Vadis huc illuc, ut excutias insidens pondus, quod ipsa iactatione incommodius fit, sicut in navi onera inmota minus urgent, inaequaliter convoluta citius eam partem, in quam incubuere, demergunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 3:3)
Fabianus, vir egregius et vita et scientia et, quod post ista est, eloquentia quoque, disputabat expedite magis quam concitate, ut posses dicere facilitatem esse illam, non celeritatem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 12:1)
Mihi tamen necessarium erat concutere corpus, ut sive bilis insederat faucibus, discuteretur, sive ipse ex aliqua causa spiritus densior erat, extenuaret illum iactatio, quam profuisse mihi sensi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 2:1)
Quid proderit facilitas tua, cum ecce id nullo modo Latine exprimere possim, propter quod linguae nostrae convicium feci ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 7:1)
ut naviges et viscera molli iactatione concutias;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 5:5)
Haec sive levitas est sive vernilitas, punienda est annuendi facilitate.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 2:2)
Sciant protinus hi, qui iactationem ex istis peti et gloriam aiebant, non ostendi ista, sed conscientiae dari.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 28:1)
Causa his quae iactationis est ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 58:1)
Ceterum inconstantia mentis, quae maxime aegra est, lacessit, mobiliorem levioremque reddit ipsa iactatio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 14:1)
Aeque facilitas amoris quam difficultas nocet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 116 5:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION