라틴어 문장 검색

divina cum rerum natura tanta tamque praeclara in omnes partes motusque diffusa quid habere potest commune non dicam gallinaceum fel (sunt enim, qui vel argutissima haec exta esse dicant), sed tauri opimi iecur aut cor aut pulmo?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 41:2)
sed si eadem hora aliae pecudis iecur nitidum atque plenum est, aliae horridum et exile, quid est, quod declarari possit habitu extorum et colore?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 43:9)
An censes eundem vitulum, si alius delegerit, sine capite iecur inventurum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 51:2)
'Ante Marsicum bellum quod clipeos Lanuvi,' ut a te dictum est, 'mures rosissent, maximum id portentum haruspices esse dixerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 86:2)
nam si ista sequimur, quod Platonis politian nuper apud me mures corroserunt de re publica debui pertimescere, aut, si Epicuri de Voluptate liber rosus esset, putarem annonam in macello cariorem fore!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 86:4)
Cum ve/ro adesum infla/tu renovatu/mst iecur, Tum ru/rsum taetros a/vida se ad pastu/s refert.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 24:3)
"non ego curo esse quod Arcesilas aerumnosique Solones obstipo capite et Agentes lumine terram, murmura cum secum et rabiosa silentia rodunt atque exporrecto trutinantur verba labello, aegroti veteris meditantes somnia, gigni de nihilo nihilum, in nihilum nil posse reverti, hoc est quod palles?"
(페르시우스, 풍자, satire 344)
"solea, puer, obiurgabere rubra, ne trepidare velis atque artos rodere casses!"
(페르시우스, 풍자, satire 5112)
Recluso pectore extraxit fartissimum iecur et inde mihi futura praedixit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 137:27)
Petronius ut monstraret furentem, pollice ait usque ad periculum roso
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, III4)
. . quod vulturi iecur praebeat, livoris quasi pingat imaginem.
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, XXV*2)
Unde et Petronius Arbiter ait "qui voltur iecur intimum pererrat et pectus trahit intimasque fibras, non est quem lepidi vocant poetae, sed cordis mala, livor atque luxus"
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, XXV*3)
Nunc quia laboras ut fruaris reliquiis, Quas sunt rosuri, simul et ipsos devores, Noli imputare vanum beneficium mihi.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Mustela et homo5)
Novem porrectus Tityos est per iugera, Tristi renatum suggerens poenae iecur;
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Auctor: Sensum aestimandum esse non verba.6)
Quid precer iratus, nisi vos cariosa senectus Rodat, et inmundo cera sit alba situ?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1217)

SEARCH

MENU NAVIGATION